AAS 20 (1928), p. 281

autem animarum emolumento doctrinaeque progressu, sive liturgica
sive ceterarum disciplinarum documenta luculentissime testantur
quae Sacra Congregatio a Fide Propaganda variis Orientalium
linguis evulganda curavit, sive codices pretiosissimi orientales
quos Vaticana Bibliotheca diligenter collectos religiosissime
servavit.
Nec res hic ullo pacto constitit : cum enim proximi decessores
Nostri, ut supra docuimus, probe intelligerent, ad caritatem
mutuamque aestimationem fovendam plurimum conferre uberiorem
rerum orientalium inter Occidentales cognitionem, ad
tantum bonum comparandum omni contentione incubuerunt.
Testis est Gregorius XVI, qui, ad Summi Pontificatus fastigium
evectus eo ipso anno quo pontificia legatione apud Alexandrum I,
Russorum imperatorum, perfuncturus erat, res russicas diligentissime
expiraverat; testis Pius IX, qui, et ante et post coactum
Concilium Vaticanum, orientalium rituum avitarumque doctrinarum
studia evulganda impensius commendaverat; testis Leo XIII,
qui, cum Coptos et Slavos, tum Orientales universos tanto
amore ac pastorali sollicitudine prosecutus est, ut, praeter novam
Augustinianorum familiam a Beata Virgine in caelum Assumpta
nuncupatam, alios quoque Religiosorum coetus ad orientalium
rerum notitiam hauriendam augendamve incitaverit, Orientalibus
ipsis nova Collegia cum in eorum regionibus tum in hac ipsa
Urbe erexerit, Berytensem Societatis Iesu studiorum Universitatem,
hodiedum florentissimam Nobisque carissimam, amplissimis
laudibus decoraverit; testis Pius X qui, Pontificio Instituto
Biblico in Urbe excitato, novum erga res et linguas orientales
ardorem, nec sine laetissima fructuum segete, in multorum animis
incendit.
Quam quidem in gentes orientales paternam providentiam,
sacra veluti haereditate a Pio X acceptam, proximus decessor
Noster Benedictus XV studiosissime aemulatus, ut, pro viribus,
rebus Orientalium praesidium atque incrementum afferret, non
solum Sacram Congregationem a ritibus rebusque omnibus Orientalium
constituendam curavit, verum etiam « proprium altiorum
studiorum domicilium de rebus orientalibus in hac Urbe, christiani

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.