AAS 20 (1928), p. 33

ACTA APOSTOLICAE

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

DE CONSTITUTIONIBUS INSTITUTI MONIALIUM A PERPETUA ADORATIONE

SS.MI SACRAMENTI.
PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Expositum Nobis est, rec. mem. Decessorem
Nostrum Benedictum Pp. XV Litteris Apostolicis, sub Piscatoris
anulo die xii m. Martii, an. MDCCCCXV obsignatis, benevolentiae quidem
suae testimonio, ad quasdam difficultates dirimendas, quae Sororum animos
exagitabant, Constitutiones Instituti monialium a perpetua Adoratione
Sanctissimi Sacramenti Apostolicae auctoritatis suae sanctione roborasse.
At non obstantibus eisdem Litteris Apostolicis, quae incipiunt « Sancta
Mater Ecclesia », moniales Instituti ipsius a perpetua Adoratione, quod,
initio praeteriti saeculi, opera b. m. Dei Famulae Mariae Magdalenae ab
Incarnatione ortum habuit in hac Alma Urbe Nostra, nonnullis adhuc
difficultatibus agitantur circa Constitutionum Instituti originem atque
initia. Quibus omnibus mature perpensis, Nos, volentes dictum Institutum
prospere feliciterque vivere atque in perfecta tranquillitate florescere,
illiusque utilitati et commodis, quantum in Domino possumus, prospicere
atque omnes dilectas in Christo filias Nostras, eiusdem Instituti moniales,
•specialibus favoribus gratiisque prosequi cupientes, Nostrorum quoque
Decessorum Pii Pp. VII et Leonis Pp. XII vestigia sequentes, Institutum
monialium a perpetua Adoratione Sanctissimi Sacramenti iuxta Regulam
Sancti Augustini sub Dolentis Virginis Mariae patrocinio a bon. mem.
Famula Dei Maria Magdalena ab Incarnatione fundatum, apostolica
auctoritate Nostra denuo adprobamus. Quod ad Constitutiones insuper,
eadem apostolica auctoritate Nostra mandamus ac praecipimus ut monia-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.