AAS 20 (1928), p. 35
ACTA SS. CONGREGATIONUM
SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII
DECRETUM
DAMNANTUR TRES LIBRI
In Generali Congregatione Sancti Officii, habita Feria IV, die 11 Ianuarii
1928, Emi ac Emi Domini Cardinales rebus fidei et morum tutandis
praepositi, cum compertum habuerint libros novissimos, quibus tituli:
La Politique du Vatican - Sous la Terreur... 20 Septembre-15 Novem-
bre 1927 - Avec une Préface de LÉON DAUDET et un Epilogue de CHARLES
MAURRAS. Bibliothèque des œuvres politiques, Versailles;
MERMEIX, Le Ralliement et VAction Française, Paris, Arthème Fayard
et G Editeurs;
M. I S DE Roux, Charles Maurras et le nationalisme de VAction Française,
Paris, Bernard Grasset, Editeur:
pergere in propugnaríais ideis ac rebus iam proscriptis et in detorquenda
actione et mente Summi Pontificis a religiosa - uti semper et
exclusive fuit - in politicam, quod fuit semper et est ab eius intentione
et opera omnino alienum - decreverunt ad libros eosdem extendi iam
latam condemnationem, eosque in Indicem librorum prohibitorum esse
inserendos.
Et insequenti Feria V, die 12 eiusdem mensis et anni, Ssmus D. N. D.
Pius divina Prov. Pp. XI, in audientia R. P. D. Assessori Sancti Officii
impertita, relatam Sibi Emorum Patrum resolutionem approbavit et
publicandam iussit.
Datum Romae, ex Aedibus Sancti Officii, die 13 Ianuarii 1928.
Aloisius Castellano, Supr. S. C. Sancti Officii Notarius.