AAS 20 (1928), p. 98

ctare poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv
mensis Decembris anuo MDCCCCXXvn, Pontificatus Nostri sexto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

II

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE BENADIR ERIGITUR IN VICARIATUM APOSTO-

LICUM A MOGADISCIO DENOMINANDUM.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Rei christianae incrementum in dissitis
regionibus multo Nos replet gaudio, atque ex apostolico munere, quo
fungimur divinitus, sollicito studio consulimus, ut in ipsis plagis ecclesiastica
iurisdictio pro novensilium fidelium bono firmetur et constituatur.
Iam vero cum praefectura apostolica de Benadir in Africa Orientali, curis
Patrum Instituti Taurinensis B. Mariae Virginis a Consolata concredita,
divina favente gratia, non parvos progressus Ultimis his annis habuerit,
ut uberes salutis fructus in territorio de quo supra feliciter iam suscepti
laetius augerentur, peropportunum visum est memoratam praefecturam in
apostolicum vicariatum erigere. Collatis igitur consiliis cum venerabilibus
fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae
Fidei praepositis omnibusque rei momentis attente perpensis, motu
proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque
Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium tenore, praefecturam apostolicam
de Benadir in Africa Orientali in vicariatum apostolicum erigimus,
eidemque novo vicariatui de Mogadiscio nomen facimus.
Haec statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse "ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam
secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv
mensis Decembris anno Mpccccxxvn, Pontificatus Nostri sexto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.