AAS 21 (1929), p. 139

cathedralis ecclesiae fastigium evehimus. Insuper praefatum venerabilem
fratrem.Aloisium Silva Lezaeta, Episcopum titularem Olenensem et actualem
Vicarium Apostolicum, de Apostolicae potestatis plenitudine avinculo
Ecclesiae Olenensis absolventes, ad hanc novam dioecesim eligimus eique
in Episcopum praefìcimus et Pastorem. - Quum autem temporum adiuncta
non sinant quominus cathedrale canonicorum Capitulum modo erigatur,
indulgemus ut huiusmodi Capituli loco dioecesani consultores ad tramitem
Codicis iuris canonici constituantur. Volumus insuper ac mandamus ut
quam primum neri poterit saltem parvum Seminarium dioecesanum, iuxta
Codicis praescripta et normas a Sacra Congregatione de Seminariis traditas
vel tradendas instituatur; interim vero alumni facultatis philosophicae et
theologicae ad S. Iacobi de Chile Seminarium mittantur, donec aliter decernatur.
Item iubemus ut, iuxta ea quae in Concilio Plenario Americae Latinae
Romae anno millesimo octingentesimo octogesimo nono celebrato decreta
sunt, etiam ab hac nova dioecesi eiusque sumptibus bini delecti iuvenes,
aut unus saltem, non intermissa vice ad Pontificium Collegium Pium Latinum
Americanum de Urbe mittantur, in quo in spem Ecclesiae instituantur.
Quod autem attinet ad huius dioecesis regimen et administrationem, ad
Vicarii capitularis, sede vacante, electionem, ad clericorum, iura et onera,
aliaque huiusmodi, rite servari iubemus quae sacri canones praescribunt.
Episcopalem dotem huius novae dioecesis constituent bona et reditus Ecclesiae,
si quae sint, Curiae emolumenta et ceterae oblationes, quae a fidelibus,
in quorum bonum ipsa erecta est, praeberi solent, praeter ea quae iam ad
hoc sunt collecta et a civili gubernio adsignari possunt.

Ad haec autem omnia exsecutioni mandanda praefatum venerabilem
fratrem Hectorem Felici, Nostrum in Chilena Republica Nuntium deputamus,
necessarias et opportunas facultates ipsi tribuentes, etiam subdelegandi
ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, nec non omnes dirimendi controversias, si quae in exsecutionis
actu oriturae sint, ac onus eidem imponimus ad Sacram Congregationem
Consistorialem, intra sex menses a praesentibus Litteris datis, authenticum
exemplar mittendi peractae exsecutionis.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo
quod quilibet quorum interest, vel qui sua interesse praesumant, audit!
non fuerint ac praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica
et individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis,
vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet
alio licet substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari, vel in
controversiam vocari posse; sed eas, tanquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.