AAS 21 (1929), p. 144
in
LUNENSIS-,SEUSPEDIENSIS,SARZANENSISETBRUGNATENSIS
ERECTIONIS ET AGGREGATIONIS
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Universi dominici gregis cura, Romano Pontifici ab aeterno Pastorum
Principe commissa, postulat ut ab Apostolica Sede ea omnia praestentur,
quae ad animarum bonum et emolumentum magis conferre videantur,
atque praecipue, loci alicuius dignitate praestante cunctisque paratis ad honoris
gradum rite sustinendum necessariis, novae episcopales sedes constituantur,
sirei sacrae administratio promptior uberiorque reddenda id alicubi
exigat. Iam vero intra fines dioecesis Sarzanensis exstat civitas Spedia, seu
La Spezia, quae ad oras Tyrrheni maris cum sedeat, ita incolarum copia
aucta est, tantamque in dies adepta est potestatem, ut merito Apostolicae
Sedi digna videatur, quae episcopalis cathedrae splendore decoretur, eo vel
magis cum ad oppida totius regionis latam undique f acillimamque iam habeat
viam. Quod quam gratum et iucundum Spediensi clero populoque sit futurum
testantur oblationes, tum a magistratibus et optimatibus, tum a privatis
civibus exhibitae ad ea suppeditanda quae ad episcopalem sedem erigendam
requiruntur. Ad haec autem quam maxime accedit quod in spirituale
totius civitatis incrementum verget vigilantis Pastoris praesentia, qui
ingruentia fidei pericula validius arcere, et Religionis rationibus firmius
prospicere poterit. Nos propterea, omnibus accurate perpensis, auditis
venerabili fratre Dalmatio Minoretti, Archiepiscopo Metropolitano lanuensi,
atque dilecto filio Ioanne Costantini, Administratore Apostolico vacantium
dioecesium Lunensis - Sarzanensis et Brugnatensis, de consulto venerabilium
fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis consistorialibus praepositorum,
suppleto, quatenus opus sit, quorum interest, vel eorum qui sua
interesse praesumant consensu, de Apostolicae potestatis plenitudine urbem
Spediam una cum paroeciis infra enumerandis, earumque respectivis territoriis,
e dioecesi Sarzanensi dividimus ac separamus, et ex ea novam dioecesim
erigimus, erectamque declaramus quo sequitur modo. In primis igitur
nova haec dioecesis his constabit paroeciis: S. Mariae in caelum Assumptae,
S. Mariae della Scorza, S. Mariae ad Nives, S. Ioannis Baptistae, S. Maria«
Auxiliatricis, S. Petri Apostoli, S. Ioannis Baptistae in loco Migliarina,
S. Michaelis Archangeli, S. Bernardi, omnibus in urbe; S. Bartholomaei in