AAS 21 (1929), p. 147

LITTERAE APOSTOLICAE

•I

TITULO ET HONORIBUS BASILICAE MINORIS AUGETUR CATHEDRALIS ECCLESIA

LARINENSIS.
PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Cathedrale templum Larinense, Deo
sacrum in honorem Deiparae Virginis sideribus receptae, neminem latet
iure meritoque enumerari posse inter potiora totius provinciae sanctuaria.
Unanimi consensione rerum gestarum scriptores asserunt Larini primis
Ecclesiae temporibus nuntiatum fuisse Evangelium; priscis enim saeculis
posita est Larini sedes episcopalis, quae sanctis doctisque antistitibus iugiter
enituit. Constat anno reparatae salutis DLVI Pelagium Papam primum, rec.
mem. praedecessorem Nostrum, per suas litteras Iusto Episcopo Larinensi
iurisdictionem commisisse super omnia monasteria et territoria Samnii
et Lucaniae: nec non in Concilio anno DCCCCLXIX habito, Larinensem
urbem electam fuisse, securum quasi propugnaculum adversus Graecorum
byzantinorum in cursus. Cathedrale autem templum formam basilicalem
praeseferens, vetustate ac structura praenobile, tanto artis operum decore
renidet, ut dignum habitum sit quod inter nationalia monumenta enumeraretur.
Haec animo repetentes, cum capitulares canonici atque archipresbyteri
et parochi civitatis ac dioecesis Larinensis enixas Nobis preces humiliter
adhibuerint, ut, auspicata occasione primi anniversarii celebrationis
Eucharistici coetus, cathedrale ipsum templum ad Basilicae minoris dignitatem
evehere de Apostolica benignitate velimus, hisque precibus accedat
suffragium amplissimum tam Episcopi Ordinarii, quam praesidis
municipii, atque praepositi honorarii Larinensis civitatis monumentis
inspiciendis, optatis his concedendum ultro libenterque existimavimus.
Quae cum ita sint, collatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris
Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus Sacrorum Rituum Congregationi
praepositis, omnibusque rei momentis diligenter perpensis, motu proprio
atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi, perpetuumque in
modum, insignem ecclesiam cathedralem Larinensem Virgini Deiparae
in caelum Assumptae sacram titulo Basilicae minoris cum privilegiis
atque honorificentiis, iuxta decreta et morem,adhibendis, condecoramus.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.