AAS 21 (1929), p. 15

torum exsecutor est dilectus filius Noster Cardinalis Archiepiscopus
Toletanus, qui omnes ei tributas facultates singulis Ordinariis
subdelegare potest ».
((Indultum quoad Indulgentias. - 1) Plenaria conceditur indulgentia,
bis acquirenda intra annum Indulti, duobus distinctis
diebus ad arbitrium eligendis, ex intentione praefatam lucrandi
Indulgentiam, ab iis, qui, confessi, sacra Communione refecti fuerint,
si possint, si vero non possint, dummodo id fecerint infra
tempus praescriptum ab Ecclesia, praedicta habita intentione
eandem acquirendi Indulgentiam. 2) Indulgentia conceditur quindecim
annorum et quindecim quadragenarum iis, qui corde saltem
contriti, voluntarie ieiunaverint quocumque ex diebus non consecratis
ecclesiastico ieiunio, et aliquas vocales preces secundum
Summi Pontificis intentionem effuderint. Praedictum ieiunium
in aliud pium opus commutari potest, pro illis qui ieiunare non
possunt, ab Ordinario, a parocho atque etiam a Confessario. Praeterea
praedicta peragentibus conceditur participatio omnium
piorum operum, quae diebus illis in Ecclesia militante fiant.
3) Indulgentiae Stationum Almae Urbis, in Rescripto S. C. Indulgentiarum
die ix Iulii an. MDCCLXXVH dato (cfr. Rescrip. Auth.
Indulg. n. 313, p. 239) recensitae, iis omnibus conceduntur qui
aliquam ecclesiam vel publicum aut semipublicum Oratorium
visitent, vocales fundendo preces secundum Summi Pontificis
intentionem, addita tamen Confessione et Communione, si Indulgentia
acquirenda plenaria sit. Quas Indulgentias duabus vicibus
lucrari possunt illi omnes qui duo Summaria sumunt. Illi autem,
qui ad Poenitentiae et Eucharistiae sacramenta accedunt, possunt
ea die, loco partialis Indulgentiae, Plenariam Indulgentiam
lucrari. 4) Ad normam can. 930 iuris canonici Codicis omnes
praefatae Indulgentiae animabus in Purgatorio detentis applicabiles
sunt. 5) Omnibus qui Summarium sumunt, si intra
annum Indulti moriantur, Indulgentia Plenaria in articulo
mortis conceditur, dummodo confessi ac Sacra Synaxi refecti,
vel, si id nequiverint, saltem contriti, Sanctissimum Iesu
nomen ore, si potuerint, sin minus corde, devote invocaverint,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.