AAS 21 (1929), p. 17

et quibuslibet aliis mulieribus agatur) ab Ordinario loci, a peccatis
et censuris cuiuscumque et quocumque modo, etiam speciali,
non vero specialissimo, reservatis a iure vel ab homine, ita
ut vi praesentis concessionis, de speciali gratia, sic absoluti deinde
ad alium quemcumque Superiorem recurrere non teneantur. In
hac concessione facultas quoque comprehenditur absolvendi a
casu falsae denuntiationis de crimine sollicitationis, de quo in
canone 894 iuris canonici Codicis; sed confessarius electus a tali
crimine non absolvat, nisi ad normam canonis 2363 ipsius Codicis.
Quattuor vero censurae specialissimo modo Sedi Apostolicae reservatae
ad normam tantum canonum 2252 et 2257 memorati Codicis
absolvi poterunt. 2) Conceditur praeterea ut confessarius electus,
ut supra, in solo conscientiae foro, etiam extra sacramentalem
confessionem, possit omnia vota privata, in quibus ius quaesitum
tertio non sit, atque exceptis votis perfectis castitatis perpetuae
et religionis, post completum decimum octavum aetatis annum
emissis, in alia pietatis opera dispensando commutare, iisque
adiungendo aliquod subsidium transmittendum ad harum Litterarum
Apostolicarum exsecutorem, atque in fines a Sancta Sede
statutos adhibendum. Praesens Indultum non valet, nisi quis
cum hoc Summario simul Indulti divinorum officiorum et sepulturae
Summarium, nec non Indulgentiarum Summarium sumat ».
« Indultum quoad dispensationem ab irregularitate et ab impedimento
affinitatis et criminis. -1) Exsecutor harum Litterarum Apostolicarum
possit dispensare super irregularitate cum iis qui censuris
ligati Missam celebraverint, vel alia divina Officia peregerint,
non tamen in contemptum Clavium, et ex Ordinis non debiti
exercitio ante susceptum Presbyteratum, nec non super irregularitate
ex legitimorum natalium defectu, dummodo de adulterinis
vel sacrilegis non agatur, ad effectum suscipiendi primam clericalem
tonsuram^et sacros Ordines usque ad Presbyteratum inclusive,
et super alia qualibet irregularitate ex delicto proveniente,
exceptis irregularitatibus ex homicidio voluntario, etiam occulto,
aut ex apostasia a Fide, aut ex haeresi, vel ex alio delicto scandalum
in populum generante, provenientibus, et exceptis irregu-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.