AAS 21 (1929), p. 466

consuetudine in Indiis Orientalibus pollent ac fruuntur, iisdemque adstringimus
oneribus et obligationibus.
Hanc autem novam dioecesim Nellorensem Societati Missionariorum
a S. Ioseph, vulgo de Mili Hill, concredimus, ipsamque metropolitanae
Ecclesiae Madraspolitanae suffraganeam constituimus, eiusque pro tempore
Episcopos iuri metropolitico Archiepiscopi Madraspolitani subiicimus,
reservata tamen Apostolicae Sedi facultate libere novam decernendi
ipsius dioecesis dismembrationem seu circumscriptionem, quoties id expedire
in Domino visum fuerit. Quum autem temporum adiuncta prohibeant
quominus in hac nova dioecesi canonicorum Capitulum modo instituatur,
mandamus ut, loco canonicorum, dioecesani Consultores ad tramitem
can. 423 et seq. eligantur. Episcopalem mensam novae huius dioecesis
constituent curiae emolumenta et ceterae oblationes, quae a fidelibus, in
quorum bonum ipsa dioecesis erecta est, praeberi solent. Quod autem
attinet ad huius dioecesis regimen et administrationem, ad Yicarii capitularis
seu administratoris, sede vacante, electionem, ad clericorum et
fidelium iura et onera, aliaque huiusmodi, servanda iubemus quae sacri
canones decernunt.
II. Praefata Nellorensi dioecesi ita a Nobis erecta atque constituta, ab
archidioecesi Pondicheriensi, accedente ad hoc venerabilis fratris hodierni
ipsius Archiepiscopi consensu, partem illam seiungimus, quae nomine
North Arcot venit, cuius incolae et lingua et moribus affines inveniuntur
iis, qui archidioecesis Madraspolitanae territorium inhabitant, ipsamque
archidioecesi Madraspolitanae adnectimus et attribuimus. Hanc autem
archidioecesim novis hisce limitibus circumscriptam piae Societati a
S. Francisco Salesio concredimus.
Quod vero ad clerum praecipue spectat, decernimus ut, simul ac dismembrationes
praefatae et novae dioecesis erectio, ut supra statutae, exsecutioni
mandatae fuerint, eo ipso clerici omnes Ecclesiae illi censeantur adscripti;
in cuius territorio legitime exstant. Singulorum Ordinariorum autem erit
curare ut documenta omnia et acta, quae tum novam dioecesim Nellorensem,
tum archidioecesim Madraspolitanam respiciunt, quamprimum fieri
poterit earum Cancellariis respective tradantur ut in singulis archivis,
serventur.
Hisce itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda
deputamus venerabilem fratrem Eduardum Mooney, in Indiis Orientalibus
Delegatum Apostolicum, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates,
etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in
ecclesiastica dignitate vel officio constitutum, eidemque onus imponimus
ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide authenticum exemplar

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.