AAS 21 (1929), p. 584

in

DISTRACTO TERRITORIO EX VICARIATU APOSTOLICO DE TATSIENLU ATQUE
EX DIOECESI CALCUTTENSI ERIGITUR MISSIO INDEPENDENS DE SIKKIM
IN SINIS.
PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — In longinquis latisque terrae regionibus
ad christianam fidem latius propagandam Romani Pontifices 'Decessores
Nostri sacros, numero ac facultatibus aptos, operarios instituendos opportune
continenterque curarunt; ideoque Nos quoque, eorundem vestigia
prementes, hac super re postulationibus ad Nos missis attente ac provido
consulere satagimus. Quapropter cum Vicarius Apostolicus de Tatsienlou
in Sinis Nos edocuerit iam Sacrae Congregationis de Propaganda Fide decretis,
die III mensis Iulii an. MDCCCCLXXXIII et die xx m. Martii anno
MDCCCCXii datis, suo vicariatui apostolico, olim de Thibet nunc autem
de Tatsienlou nuncupato, aliqua esse addita ex Indiis Orientalibus territoria,
quae ad Boutan Anglicum et ad SiMim pertinebant, ut facilius inibi
Evangelium diffunderetur, sed ob nimiam a sua habituali domo distantiam
eorundem regionem regimen se servare non posse; ac proinde ipse Apostolicus
Vicarius Nos enixe rogaverit ut praedicta territoria, a vicariatu suo
seiuncta, in novam atque independentem Missionem erigerentur: Nos,
attenta quoque plena rationum cessatione, quae iam ut unionem praefatam
décernèrent Patres Sacrae Congregationis Purpuratos persuaserunt
votis hisce ad Nos moris concedendum existimavimus. Idque facilius cum
amplissimum Delegati Apostolici Nostri in Indiis Orientalibus suffragium
accedat, ac venerabiles fratres Nostri Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales
Sacrae Congregationi christiano nomini propagando praepositi
adnuendtim esse postulationibus huiusmodi censuerint. Itaque omnibus
rei momentis attente perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac
matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine,
praesentium Litterarum tenore territorium de Boutan Anglicum (ex quo
nunc civilis subdivisio de Kalimpong efformatur), nec non territorium,
sive eiusdem partem, Status independentis de Sikkim, quae huc usque
vicariatui apostolico de Tatsienlou coniungebatur, a vicariatu apostolico
ipso separamus; itemque de Calcuttensi archidioecesi reliquam Status de
Sikkim partem avellimus sive abstrahimus; ex quibus vero tum de Kalimpong
tum integri Status indigenae de Sikkim territoriis novam independentem
Missionem efformamus, cui a SiMim in posterum nomen facimus. Spi-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.