AAS 21 (1929), p. 586

et sequentibus civilibus districtibus* hodiernis finibus circumscriptis, constitutum
volumus, videlicet: Queenstown, Glen Grey, Caiheart, StuMerJieim,
T arica, Maraisburg et Stockenstron; eiusdemque novae Missionis curam,
ad Nostrum et Sanctae Sedis beneplacitum presbyteris Piae Societatis
Missionum, vulgo Pallottini, in Domino committimus.
Haec edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exsistere et fore; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive pertinere poterunt, nunc
et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
irritum que ex nunc et inane fieri si quidquam secus, super his, a
quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xx
m. Februarii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

V

A VICARIATU APOSTOLICO DE SWATOW SEPARATO TERRITORIO ERIGITUR
PRAEFECTURA APOSTOLICA DE KAYING IN SINIS.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Pastorale officium Nobis ex alto commissum
nihil Nos magis sollicitat quam necessitatibus locorum, qui in longinquis
nationibus incolarum numero ac latitudine regionis praestant, omni,
quo cum Deo possumus, studio prospicere, praesertim ut christifideles
inibi degentes ad Suarum animarum salutem assequendam opportunis
praesidiis adiuventur. Quapropter cum praefatis rationibus commotus
venerabilis frater Apostolicus de Swatow in Sinis Vicarius, plenissime suffragante
Delegato Apostolico Nostro in Sinensi Natione, enixis precibus
Nos rogaverit ut suus de Swatow vicariatus apostolicus, territorii amplitudine
atque incolarum numero omnino conspicuus, nunc ita divideretur,
ut ex eodem, ad catholicam Fidem inibi validius promovendam, alia quoque
Missio sui iuris constitueretur, huiusmodi supplicationibus ad Nos motis
adnuendum libenti animo censuimus. Conlatis itaque consiliis cum venerabilibus
fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis
Propagandae Fidei praepositis, omnibusque rei momentis attento ac sedulo
studio perpensis, ut in memorata Sinensi regione christianae Fidei progres-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.