AAS 21 (1929), p. 762
« che dà legge ai governanti » affinchè Egli con la sua virtù, onnipotente
faccia sì che questi splendidi frutti dell'educazione cristiana
si raccolgano e si moltiplichino « in tutto il mondo » sempre
più a vantaggio degli individui e delle nazioni.
Auspice di queste grazie celesti, con paterno affetto, a Voi,
o Venerabili Fratelli, al Vostro Clero e al vostro popolo impartiamo
l'Apostolica Benedizione.
Dato a Eoma, presso S. Pietro, il giorno 31 Dicembre 1929,
anno ottavo del Nostro Pontificato.
PIUS PP. XI
LITTERAEAPOSTOLICAE
I
APOSTOLICA ERIGITUR NUNTIATURA APUD ITALIAE REGEM
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Spectat ad Bomamim Pontificem
inter multiplices gravesque, quas pro communi christifidelium bono suscipit,
curas, in eam quoque impensius incumbere, ut apud nationum Gubernia
ac moderatores constituantur Legationes, quibus provide gubernatorum
et popularium erga Romanam Cathedram magis in dies observantia
provehatur, atque ea ad Sanctam Sedem referantur, per quae spiritualibus
eorundem necessitatibus consulatur. Quapropter cum iam ex Conventionibus
die septima huius mensis confectis ab Apostolica Sede eum
Italici Regni Moderatoribus statutum sit ut apostolica etiam Nuntiatura
erigatur pro Italica ditione: Nos, cum certa Nobis spes effulgeat, hoc voluntatis
Nostrae consilium tum maxime religioni provehendae, tum vinculis
inter Italicam nationem et Sanctam Sedem arctius obstringendis esse
profuturum, haec quae sequuntur decernenda ultro libenterque existimavimus.
Nimirum, auctoritate apostolica Nostra, praesentium Litterarum
tenore, Nuntiaturam Apostolicam apud Italiae Regem perpetuo
erigimus et constituimus, eique omnia et singula deferimus iura, privilegia,
honores, praerogativas, indulta, quae praestantiorum huiusmodi
Legationum propria sunt.