AAS 21 (1929), p. 98

concathedrali titulo in posterum fruatur. Insuper volumus et mandamus
ut dioecesis de Socorro posthac nomen assumat de Socorro et de San Gil.
Rebus itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda
praefatum venerabilem fratrem Paulum Giobbe Archiepiscopum Ptolemaidensem
deputamus eidemque concedimus necessarias ac opportunas
facultates tum omnes dirimendi controversias, si quae in exsecutionis actu
oriturae sint, tum etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet
virum in officio vel ecclesiastica dignitate constitutum, cum onere ad Sacram
Congregationem Consistorialem intra sex menses authenticum exemplar
mittendi peractae exsecutionis. Volumus autem ut harum Litterarum
transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
et sigillo alicuius viri in officio vel ecclesiastica dignitate constituti
munitis, eadem prorsus tribuatur fides quae hisce Litteris tribueretur si
exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis
in synodalibus, provincialibus, generalibus, universalibusque Conciliis
editis, specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis
et quibusvis aliis Romanorum Pontificum praedecessorum Nostrorum
dispositionibus ceterisque contrariis quibuscumque etiam speciali
mentione dignis. Nemini autem quae hisce Litteris Nostris decreta sunt
infringere, vel eis contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et
Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo octavo, die decima nona mensis Ianuarii, Pontificatus
Nostri anno sexto.

FR. ANDREAS CARD. PROHWIRTH , © BASILIUS CARD. POMPILJ,

S. B. E. Cancellarius. Episcopus Veliternen.

Dominicus Spolverini, Protonotarius Apostolicus.
Hector Castelli, Protonotarius Apostolicus.

Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XXXVII, n. 42. - M. Riggi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.