AAS 22 (1930), p. 126

definiendum, üritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam secus,
super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
xvm mensis Iulii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

III

TERRITORIUM SEPARATUM A VICARIATU APOSTOLICO NIGERIAE OCCIDEN-

TALIS, ADNECTITUR PRAEFECTURAE AP. NIGERIAE ORIENTALIS IN POSTE-

RUM NIGERIAE SEPTENTRIONALIS NUNCUPANDAE.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — A Nobis, quorum est totius Ecclesiae
bono prospicere, ea quae in emolumentum praesertim fidelium in Missionum
territoriis degentium cedant, sollicita providentia statuenda sunt.
Quapropter cum Moderator generalis Societatis Lugdunensis Missionum ad
Afros, Ordinariis quoque tum vicariatus apostolici Nigeriae Occidentalis
tum praefecturae apostolicae Nigeriae Orientalis in id consentientibus,
nuperrime ïTos rogaverit, variis de causis motus, ut pars quaedam territorii
a vicariatu apostolico Nigeriae Occidentalis distraheretur, adiungenda
praefecturae apostolicae Nigeriae Orientalis, quod quidem ad catholicae
Fidei incrementum in illa regione obtinendum plurimum valet, huiusmodi
precibus concedere existimavimus. Conlatis igitur consiliis cum venerabilibus
fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui Sacrae
Congregationis de Propaganda Fide rebus praepositi sunt, ex certa scientia
ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae auctoritatis
plenitudine, praesentium Litterarum tenore ex actuali apostolico vicariatu
Nigeriae Occidentalis partem territorii, distrahimus, quae ad septentrionem
fluminum Niger et Benoue exstat; eandemque actuali praefecturae
Nigeriae Orientalis adnectimus. Praefectura vero apostolica Nigeriae Orientalis
sic novis limitibus constituta, in posterum praefectura apostolica
Nigeriae Septentrionalis nuncupabitur.

Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces, iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt,
aunc et in posterum plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse ac

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.