AAS 22 (1930), p. 128

a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
xvixr mensis Iulii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

V

DISTRACTO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE SUIFU ERIGITUR IN

SINIS PRAEFECTURA APOSTOLICA DE YACHOW ET CURIS INDIGENAE CLERI

COMMITTITUR.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Ut spirituali regimini fidelium aptius
provideri possit Romani Pontifices Decessores Nostri, data opportunitate,
nimis lata territoria dividere consueverunt in plures partes, quas, aucto
propterea illorum numero, pastores proprii moderarentur. Eosdem igitur
Decessores Nostros sequuti, ultro libenterque precibus annuendum censuimus
Yicarii Apostolici de Suifu, qui Nos humiliter rogat ut ex quodam
sui vicariatus territorio distracto, ad fidem catholicam inibi vahdius
promovendam, novam curis indigenae cleri committendam missionem
condamus. Nos autem, òmnibus rei momentis attente perpensis cum
venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus,
qui Propagandae Fidei negotiis praepositi sunt, ex certa scientia ac matura
deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium Litterarum tenore ab actuali vicariatu apostolico
de Suifu in Sinis territorium separamus, quod civilibus subpraefecturis
constat de Tachow, Mingshan, PuMañg, Tanning, Hungya, KiaMang,
Omei, Opien, YungMng, Lushan nuncupatis, idemque territorium, sic a
dicto vicariatu separatum, in novam praefecturam apostolicam erigimus,
cui nomen erit de Yachow, et quam ad Nostrum et Sanctae Sedis beneplacitum
curis cleri indigenae in Domino committimus.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt
nunc et in posterum plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri si quidquam secus,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.