AAS 22 (1930), p. 264

cumque, etiam speciali mentione dignis. Nemini autem quae hisce Litteris
Nostris dismembrationis, erectionis, evectionis, concessionis, statuti, derogationis,
mandati et voluntatis Nostrae infringere, vel eis contraire liceat.
Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum eius, se noverit
incursurum.
Datum Eomae, apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo octavo die decimanona mensis Maii, Pontificatus Nostri
anno septimo.

FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH, CAROLUS CARD. PEROSI,
Cancellarius S. B. E. S. C. Consistorialis Secretarius.

Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.
Hector Castelli, Protonotarius Apostolicus.

Loco >J< Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XXXVIIL n. 9. - M. Riggi.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

DISTRACTO TERRITORIO EX VICARIATIBUS DE MUKDEN ET DE JEHOL ERIGITUR
PRAEFECTURA APOSTOLICA DE SZE-PING-KAI IN SINIS.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Ex hac sublimi Principis Apostolorum
cathedra, quam, obtinemus divinitus, sublimi tamquam e specula in omnes
vel longo terrarum marisque spatio seiunctas ab hoc catholici orbis centro
regiones oculos mentis Nostrae convertimus, et quae rei sacrae procurationi
melius expediendae conducant, quaeque cedant in exploratam
fidelis populi utilitatem, sollicito studio, apostolica Nostra auctoritate
interposita, decernere maturamus. Iamvero cum venerabilis frater Ioannes
Maria Blois,*e Societate Parisiensi Missionum ad exteras gentes, Episcopus
titularis Lambaesitanus et Vicarius Apostolicus de Mukden instanter
Nos flagitaverit ui ob territorium late patens suae iurisdictioni
subiectum, et incolarum ibique commorantium multitudinem suus de

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.