AAS 22 (1930), p. 269

autem novam de Ta-li missionem curis sacerdotum Societatis Presbyterorum
a Sacratissimo Corde Iesu de Betharram ad Nostrum et Sanctae
huius Sedis beneplacitum committimus.
Haec statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos
atque integros effectus sortiri et obtinere illisque ad quos pertinent seu
pertinere poterunt nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si
quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel
ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
xxn mensis Novembris anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CAED. GASPARRI, a Secretis Status.

EPISTOLAE

I

AD EMUM P. D. IOSEPHUM, DIACONUM S. NICOLAI IN CARCERE TULLIANO,
S. R. E. CARD. MORI, OCTOGESIMUM AETATIS ANNUM EXPLETURUM.

PIUS PP. XI

Dilecte fili noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Quae
Nobis cum filiis universis intercedit caritas, si, ut saepe diximus, id quoquo
pacto postulat ut laeta tristia cum ipsis communia habeamus, multo
ea magis impellimur, ut qui sunt Nobis propiores Nostrorumque socii
laborum, quicquid iis laetabile obtingit, praecipua quadam voluntate participemus.
Cum igitur propediem octogesimum aetatis annum sis auspicato
completurus, hoc libenter eventum, tibi tuique amatoribus faustum, gratulatione
ominibusque Nostris prosequi et nobilitare placet. Immo eo libentius,
quod, hoc septem annorum spatio feliciter exacto postquam te romana
purpura honestavimus, per consilium operamque tuam tam te Nobis
sedulum praestitisti adiutorem, ut experiundo noverimus, quam rectis,
quam veris, in ipsa dignitate tibi amplissima deferenda, laudibus extulissemus
tuos «diuturnos ac praeclaros ingenii labores religiose in Ecclesiae
utilitatem, in pluribus sacris dicasteriis, per iuris praesertim doctrinam ac
peritiam, impensos ». Quas quidem laudes hodie cumulatius iterantes et
optima sacerdotalium virtutum exempla, quae exhibuisti continenter atque
exhibes, publice recolentes, tibi cupimus vehementer, ut huius lucis usura
quam diutissime, bene valendo, fruaris, quod vitae erit reliquum, quem-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.