AAS 22 (1930), p. 548

nobilitatis. « Postulat praeterea matrimonii fides ut vir et
« uxor singulari quodam sanctoque ac puro amore coniuncti
(( sint ; neque ut adulteri inter se ament, sed ut Christus
(( dilexit Ecclesiam ; hanc enim regulam Apostolus praescri-
« psit, cum ait : Viri, diligile uxores vestras sicut et Chri-
(( stus dilexit Ecclesiam ; quam certe immensa illa caritate,1
« non sui commodi gratia, sed Sponsae tantum utilitatem
« sibi proponens, complexus est ». Caritatem igitur dici-2
mus, non carnali tantum citiusque evanescente inclinatione
innixam, neque in blandis solum verbis, sed etiam in intimo
animi affectu positam atque, - siquidem probatio dilectionis
exhibitio est operis, - opere externo comprobatam. Hoc3
autem opus in domestica societate non modo mutuum auxilium
complectitur, verum etiam ad hoc extendatur oportet,
immo hoc in primis intendat, ut coniuges inter se iuventiir
ad interiorem hominem plenius in dies conformandum perficiendumque
; ita ut per mutuam vitae consortionem in
virtutibus magis magisque in dies proficiant, et praecipue in
vera erga Deum proximosque caritate crescant, in qua denique
« universa Lex pendet et Prophetae ». Scilicet abso-4
lutissimum totius sanctitatis exemplar hominibus a Deo
propositum, quod est Christus Dominus, omnes cuiuscumque
sunt condicionis et quamcumque honestam vitae rationem
inierunt, possunt ac debent imitari atque, Deo adiuvante,
ad isummum quoque christianae perfectionis fastigium,
ut complurium Sanctorum exemplis comprobatur,
pervenire.
Haec mutua coniugum interior conformatio, hoc assiduum
sese invicem perficiendi studium, verissima quadam
ratione, ut docet Catechismus Romanus, etiam primaria5
matrimonii causa et ratio dici potest, si tamen matrimo-

1 Ephes., V, 25; cfr. Col., III, 19.
2 Catech. Rom., II, cap. VIII, q. 24.
3 Cfr. S. GREG. M., Homil. XXX in Evang., (Io., XIV, 23-31), n. 1.
4 MATTH., XXII, 40.
5 Cfr. Catech. Rom., p. II, cap. VIII, q. 13.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.