AAS 22 (1930), p. 558

ctore naturae institutum neque a Christo Domino in veri
Sacramenti dignitatem evectum, sed ab hominibus inventum
vocitent. In natura ipsa eiusque legibus alii se nihil
matrimonii invenisse asseverant, sed deprehendisse tantum
procreandae vitae facultatem ad eamque quoquo pacto
satiandam impulsum vehementem ; alii tamen initia quaedam
ac veluti germina veri connubii in hominis natura inveniri
agnoscunt, quatenus, nisi stabili quodam vinculo consocientur
homines, dignitati coniugum et naturali prolis
propagandae et educandae fini bene provisum non esset.
Nihilominus hi quoque docent matrimonium ipsum, quippe
quod ilja germina excedat, variis concurrentibus causis, sola
hominum mente inventum, sola hominum voluntate esse institutum.

Quanto opere autem hi omnes errent quamque turpiter
ab honestate deflectant, iam ex his constat quae
de origine ac natura coniugii, de finibus bonisque in éo insitis
Nostris his Litteris exposuimus. Perniciosissima vero
haec commenta esse, ex consectariis etiam elucet, quae
ipsi illorum defensores inde deducunt : leges, instituta ac
mores quibus connubium regatur, cum sola hominum voluntate
sint parta, ei soli subesse, ideoque pro humano lubitu
et humanarum rerum vicissitudinibus condi, immutari,
abrogari et posse et debere ; generativam autem vim,
quippe quae in ipsa natura nitatur, et sacratiorem esse et
latius patere quam matrimonium : exerceri igitur posse
tam extra quam intra connubii claustra, etiam neglectis
matrimonii finibus, quasi scilicet impudicae mulieris licentia
eisdem fere gaudeat iuribus, quibus legitimae uxoris
casta maternitas.
Hisce principiis innixi, quidam eo devenerunt, ut nova
effingerent coniunctionum genera, ad praesentes hominum
ac temporum rationes, ut opinantur, accommodata, quae
totidem novas matrimonii species esse volunt: aliud ad tempus,
aliud ad experimentum, aliud amicale quod plenam

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.