AAS 22 (1930), p. 562

batam in coniugio conservare; nam stat fidei christianae
veritas, Synodi Tridentinae magisterio expressa : « Nemo
(( temeraria illa et a Patribus sub anathemate prohibita voce
« uti [debet], Dei praecepta homini iustificato ad obser-
« vandum esse impossibilia. Nam Deus impossibilia non
(( iubet, sed iubendo monet et facere quod possis, et petere
<( quod non possis, et adiuvat ut possis ». Eademque do-1
ctrina iterum sollemniterque praecepta est ab Ecclesia et
confirmata in damnatione haeresis iansenianae, quae contra
Dei bonitatem haec blasphemare erat ausa : « Aliqua Dei
« praecepta hominibus iustis volentibus et conantibus, se-
« cundum praesentes, quas habent, vires, sunt impossibilia :
« deest quoque illis gratia, qua possibilia fiant ». 2
Sed aliud, etiam, Venerabiles Fratres, gravissimum
commemorandum est facinus, quo vita prolis, in sinu materno
reconditae, atte utatur. Id autem permissum volunt
alii et matris patrisve beneplacito relictum ; alii tamen illicitum
dicunt, nisi pergraves accedant causae, quas medicae,
socialis, eugenicae iudicationis nomine appellant. Hi omnes
quod ad poenales reipublicae leges attinet, quibus genitae
necdum natae prolis peremptio prohibetur, exigunt, ut
quam singuli, alii aliam, defendunt indicationem, eandem
etiam leges publicae agnoscant et ab omni poena liberam
declarent. Immo nec desunt qui postulent, ut ad has letiferas
sectiones magistratus publici praebeant auxiliatrices
manus; id quod, proh dolor!, alicubi quam frequentissime
fieri omnibus notum est.
Quod vero attinet ad « indicationem medicam et therapeuticam
» - ut eorum verbis utamur - iam diximus, Venerabiles
Fratres, quantopere Nos misereat matris, cui ex
naturae officio gravia imminent sanitatis, immo ipsius \itae
pericula : at cjuae possit umquam causa valere ad ullo

1 Concil. Trident., sess. VI, cap. 11.
2 Const. Apost. Cum occasione, M Maii 1653, prop. 1.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.