AAS 22 (1930), p. 578

« iustius? quid pulchrius? Tu maiori, minor tibi : servi tú
« ei, qui fecit te, ut tibi serviat quod factum est propter te.
« Non enim hunc ordinem novimus, neque hunc ordinem
«commendamus : Tibi caro, et tu Deo! sed : Tu Deo, et tibi
«caro! Si autem contemnis, Tu Deo, numquam efficies, ut
« Tibi caro. Qui non obtemperas Domino, torqueris a
« servo ».1
Quem divinae Sapientiae ordinem ipse beatissimus
Doctor Gentium, afflante Spiritu Sancto, testatur ; cum
enim veterum sapientum meminisset, qui cognitum a se et
exploratum omnium rerum Conditorem adorare et revereri
renuissent : « Propterea, inquit, tradidit illos Deus in dece
sideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis
« afficiant corpora sua in semetipsis » ; et iterum : « pro-
« pterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae ». 2
« Deus (enim) superbis resistit, humilibus autem dat grâce
tiam », sine qua, quemadmodum idem Doctor Gentium3
monet, homo nequit rebellem coercere concupiscentiam.4
Quoniam igitur huius indomiti impetus nequaquam,
ut requiritur, temperari poterunt, nisi prius animus ipse
demissum pietatis et reverentiae obsequium Conditori suo
praestiterit, prae ceteris id est necessarium, ut eos, qui se
sacro coniugii vinculo nectunt, intima et germana pervadat
totos erga Deum pietas, quae universam eorum vitam informet,
mentem et voluntatem summa erga Dei Maiestatem
impleat reverentia.
Rectissime igitur et ad absolutissimam christiani sensus
normam faciunt illi animarum Pastores qui coniuges,
ne in matrimonio a Dei lege desciscant, in primis ad pietatis
et religionis exercitia hortantur, ut Deo se totos tradant,
eius auxilium assidue implorent, Sacramenta frequen-

1 S. Enarrat, in Ps. 143.
AUGUST.,
2 Rom., I, 24, 26.

3 IV, 6.
IAG.,
4 Cfr. .Rom., VII, VIII.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.