AAS 22 (1930), p. 6

distinctas partes, in quarum una ipsam dioecesim SS. Assumptionis, titulo
de Paraguay omisso, circumscribimus et coaretamus; e ceteris vero duabus
partibus novas erigimus dioeceses, quarum unam de Villarica, alteram vero
de Concepción et Chaco nuncupari volumus. Dioecesis igitur SS. Assumptionis
limitibus ita circumscripta erit, ut viginti septem dumtaxat paroecias
complectatur, quae vulgo ita veniunt, scilicet: Assunción, Limpio, Luque,
S. Lorenzo del G. Grande, S. Lorenzo de la Front, 8. Antonio, Areguá, Capiate,
Villetta, Ypané, Guarambaré, Ita, Itauguá, Ypacaray, Pirayú, Yagua-,
rón, Par aguari, Emboscada, Altos, S. Bernardino, Atyrá, Tobati, Caacupé,
Piribebuy, Franca, Oliva, Alberai. Eamdem dioecesim SS. Assumptionis,
novis bisce finibus coarctatam et, ut supra diximus, a metropolitico iure
Bonaërensis archidioecesis exemptam, ad metropolitanae Ecclesiae fastigium
et dignitatem una simul cum eius canonicorum Capitulo, idcirco
metropolitano denominando, evehimus et extollimus cum omnibus iuribus,
privilegiis et praerogativis quibus metropolitanae Ecclesiae earumque
Capitula iure communi vel legitima consuetudine pollent. Eiusdem praeterea
archidioecesis SS. Assumptionis eiusque ipro tempore Archiepiscoporum
metropolitico iuri tamquam suffraganeas subiicimus quas supra
diximus novas dioeceses de Villarica et de Concepción et Chaco. Item SS. Assumptionis
pro tempore Archiepiscopis omnia concedimus iura, insignia,
privilegia et honores, quibus ceteri Archiepiscopi in America Latina ad
normam iuris et iuxta legitimas consuetudines fruuntur et gaudent, praecipue
vero ius intra fines suae provinciae Crucem ante se ferendi et Pallium
adhibendi, quo tamen uti poteiunt postquam illud in Sacro Consistorio
rite postulatum et obtentum fuerit. Quare venerabilem fratrem Symphorianum
Bogarin, qui modo SS. Assumptionis sedem obtinet, Archiepiscopi
titulo, dignitate, iuribus et privilegiis ut supra augemus, ac talem ab omnibus
haberi volumus.

Fines autem I novarum dioecesium de Villarica atque de Concepción
et de Chaco iidem erunt ac fines paroeciarum, quas utrique Nos ut
infra assignamus et attribuimus. Nova ergo dioecesis de Villarica has
complectetur paroecias: Villarica, Escobar, Supacai, Caballero, Ybytyni,
Coronel Martines, Eyaty, Itapé, Yatayty, Mocayaty, Yhacaguazú, Iturbe,
Caazapá, San Juan Nepomuceno, Maciél, Yegros, Yuty, San Pedro del
Paraná, Cangó-Bobi, Coronel Bogado, Carmen, San Cosme, Jesús y Trinidad,
Encarnación, Carapeguá, Tabati Acahay, Quiindy, Ybycuí, Mouyapey,
Quyquyó, Coapucú, Florida, San Migel, San Juan Bautista, Santa María,
San Ignacio, Santa Bosa, Santiago, San José-mi (Ayolas) Yabebyry, Laureles,
Bemoschados, Pedro Gonzalez, Paso de la Patria, Hamaitá, Islahumbú,
Pilar, Cuazucuá, Tacuaras, San Juan de Neebecú, Ajos, Carayaó, San Joaquín,
Yhú, Caaguazú. Altera autem dioecesis de Concepción et de Chaco

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.