AAS 22 (1930), p. 75
eo praecipue quod filiorum ingenium ac nativam alacritatem moléoste
ferant et aptiores correctionis modos ignorent, ac praesertim
ex molli illa atque veluti enervata, quae in familiis usu venit, disciplina,
unde fit ut in puerorum ammis cupiditates efïrenatae dominentur.
In hoc igitur parentes, itemque puerorum institutores,
animum intendant ut dignitatem potestatemque quam habent a
Deo, cuius revera vices gerunt, rite in bonum filiorum usurpent,
non quidem ut sibi commodum pariant, sed ut filios informent
atque instruant ad sanctum et suavem « Dei timorem, omnis
sapientiae initium », in quo tantummodo superiorum reverentia
solide innititur et quo dempto constans ordo, pax serena atque
omne bonum neque in familia neque in universa humanae coniunctionis
societate consistere potest.
Infirmis autem humanae naturae viribus, deterioris ob avitam
culpam factae, Deus, qua est bonitate, uberibus suae Gratiae auxiliis
consuluit eaque praeterea, quam animis expiandis atque ad
sanctitatem evehendis multiplicem habet Ecclesia adminiculorum
copiam: Ecclesia, inquimus, magna illa Christi familia, quae est
idcirco educatrix cum singulis familiis ita congruens ac coniuncta
quam quae maxime.
Qui profecto locus ad optimam institutionem aptissimus, quae
est Ecclesia, non solum sacramenta complectitur ac praebet quae
divinam gratiam continent atque animis inserant, neque sacros
tantum ritus qui ad informandos ad virtutes adolescentes mirum
in modum conferunt, neque tandem sola sacri templi saepta, in
quo solemnes caerimoniae, sculpta signa, pictae tabulae, organorum
vocumque concentus ad animos pietate ac bonis moribus
imbuendos tam praeclaro adiumento sunt; verum etiam magnum ea
numerum atque varietatem scholarum, coetuum, institutorumque
omne genus fovet ac sustentat, quae eo spectant, ut ad pietatem,
ad litteras doctrinasque, adhibitis quoque iucunditatis oblectamentis
et ipsa corporis exercitatione, adolescentes instituantur. Haec
porro tam perennis in eiusmodi operibus fovendis atque alendis
fecunditas non modo patefacit atque ostendit, maternam Ecclesiae
providentiam et superari non posse et omni esse admiratione