AAS 22 (1930), p. 82

nem - sicut « cynematographa » quodlibet spectaculum - plerisque
exhibent atque faciliorem reddunt. Validissima eiusmodi ad
quidvis e vulgandum subsidia, quae, si ad sana principia apte regantur,
eruditioni magnopere atque educationi prodesse queant,
saepe - proh dolor - provehendis vitiorum illecebris sordidisque
quaestibus serviunt. Sanctus Augustinus in ardore ingemiscebat,
quo ad ludos circenses christifideles eius temporis complures
rapiebantur, depravationemque Alipii, discipuli et amici sui, quae,
feliciter, paulisper constitit, vividis verbis enarrat. 1 Quot iam
adolescentes, ludis hodiernis et turpibus libris corruptos, parentes
ac magistri nunc defleant oportet !
Quapropter omnia illa laudanda et adiuvanda sunt opera educationi
dedita, quae, christiano prorsus spiritu studioque ducta
iuvenum animis subveniendi, opportunis libris et ephemeridibus
parentes potissimum et praeceptores de insidiis edocent, quae,
subdole plerumque, moribus et religioni per libros et spectacula
struuntur, itemque, praeterquam quod curant, ut saniores libri
in vulgus propagentur et ludi scenici rectae institutioni fructuosi
habeantur, magno quidem impendio theatra et « cinematographa
» aliquando condunt, unde christianae virtuti non modo nihil
discriminis incidat, verum etiam haud parum accedat utilitatis.
Eiusmodi tamen custodia ac vigilantia, quam adhiberi oportere
diximus, minime postulat, ut iuvenes ab hominum commercio
segregentur, quibuscum vita degenda animaeque saluti consulendum
erit, sed tantum ut muniantur et christiane firmentur, hodie
quam maxime, adversus illecebras erroresque mundi, qui, ad
illud Ioannis, totus est « concupiscentia carnis, concupiscentia
oculorum et superbia vitae » ; 2 ita ut, quemadmodum de priscis
christianis Tertullianus scripsit, tales nostri se habeant
quales christianos esse nullo non tempore decet « compossessores
mundi, non erroris ». 8

Quibus Tertulliani verbis illud tetigimus, de quo, licet maximi

1 Conf., VI, 8.
2 I Io., II, 16
3 De idololatria, 14.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.