AAS 23 (1931), p. 121

sacros Ordines nemini conferat, nisi ex positivis argumentis moraliter certus
sit de eius canonica idoneitate: secus non solum gravissime peccat, sed
etiam periculo se committit alienis communicandi peccatis» (can. 973, § 3).
2. In primis itaque Episcopus rationem habere debet eorum, quae
vigens ius de Seminariorum disciplina constituit, necnon ceterarum normarum,
quas ad nostra usque tempora Sacrae Congregationi de Seminariis
et Studiorum Universitatibus ad rem praestituere placuit, uti Seminariorum
alumni, iis qualitatibus se ornatos exhibeant, quae ad rite, sancte ac fructuose
ministerium sacerdotale exercendum hodie requiruntur. His praeterea
sunt accensenda quae ius canonicum praescribit quaeque respiciunt,
praeter irregularitates, impedimenta quoad sacros Ordines suscipiendos, uti
in cann. 983-987 cautum est, ceteraque, quae can. 973 in subiecto sacrae
Ordinationis exigit.
3. Quae ut probe exsecutioni demandentur, Episcopus seu Ordinarius in
perscrutandis moribus eorum qui adscribi petunt sacrae militiae, prae
oculis habeat oportet, maxime interesse ut a limine eiiciantur, seu ne ad
tonsuram et minores Ordines admittantur ii, qui sacerdotio fungendo non
sint apti, seu a Deo non sint vocati. Nam sacri Ordines, iuxta sacrorum
canonum praescriptum, sub finem curriculi studiorum conferuntur: sed
« turpius eiicitur, quam non admittitur hospes »: videlicet nemo nescit quam fe
sit grave et difficile negotium, iuvenem dimittere quum paene absolverit
studia theologica, nedum ob iam progressam aetatem, quocirca non facilis
patet via ad aliud capessendum vitae et studiorum institutum, sed etiam
ob humanarum relationum respectum, praecipue cum consanguineis et
amicis, qui soliti sunt culpae, seu levitati ingenii, vertere huiusmodi mutationes
in vitae ratione, unde fit ut nullus non moveatur lapis ut ultra
procedat qui eatenus progressus est.
4. Praeterea, prouti eruitur ex processibus apud H. S. C. agitatis de
nullitate sacrae Ordinationis aut adnexarum obligationum, scrutatores bene
perspectas habere debent rationes, quae passim adducuntur ab asserenti
bus, se veram voluntatem non habuisse recipiendi sacram Ordinationem,
aut saltem se submittendi gravibus sacrae Ordinationi adnexis obligationibus.
Hae rationes sunt aliae ipsis assertoribus intimae seu intrinsecae, veluti
cupiditas commodiori clericali vitae, uti vulgaris opinio est, indulgendi,
honores aucupandi, lucra sibi facile comparandi, effugiendi (et haec est
hodie communissima ratio) manuum laborem, — ne cogantur fodere, seu
agros excolere cum parentibus et fratribus, aut aliam similem vitae rationem
prosequi; — vel fruendi privilegiis clericalibus, et potissimum exemptione
a servitio militari, aut a foro saeculari; vel saltem cum clericali statu
altiorem gradum, etiam civiliter aestimatum, consequendi. Extrinseca ratio

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.