AAS 23 (1931), p. 178
listarum » placita 1 et pravam de humana libertate doctrinam 2
aliaeque id genus, quae Leonis XIII mentem abunde expresserant,
Encyclicae tamen Litterae Berum novarum hoc peculiare
habuerunt prae ceteris, quod universo humano generi ad
arduam de humana consortione causam, quam « socialem quaestionem
» appellant, rite solvendam tutissimas statuerunt normas
cum maxime id opportunum atque adeo necessarium erat.
Nam saeculo undevicesimo ad exitum properante, novum rei
oeconomicae obortum genus novaque industriae incrementa in
plerisque nationibus eo devenerant, ut hominum communitas
magis magisque in duas classes dispertita appareret: quarum altera
quidem numero exigua, vix non omnibus fruebatur commodis a
modernis inventis tam copiose allatis ; altera vero, ingentem complectens
opificum multitudinem, calamitosa egestate pressa, frustra
ex angustiis, in quibus versabatur, excedere contendebat.
Rerum condicionem facile profecto ferebant ii, qui, divitiis
abundantes, eam necessariis oeconomiae legibus inductam putabant,
ideoque totam de miseris sublevandis curam uni caritati
demandatam volebant, perinde quasi caritas iustitiae violationem
a legumlatoribus non modo toleratam, sed interdum sancitam,
tegere debuisset. Contra duriore fortuna conflictati aegerrime
id tolerabant durissimoque iugo diutius colla supponere detrectabant
opifices, quorum alii, maiorum consiliorum aestu abrepti,
omnium rerum perturbationem appetebant, alii, quos christiana
institutio a pravis huiusmodi conatibus absterrere^ in ea tamen
sententia perstabant, plurima hac in re prorsus et quam cito esse
reformanda. •
Nec aliter sentiebant complures illi catholici viri, sive sacerdotes
sive laici, quos miranda sane caritas ad immeritam proletariorum
inopiam sublevandam iam diu concitaverat, quique
sibi persuadere nullatenus poterant tam ingens tamque iniquum
in temporalium bonorum distributione discrimen cum Sapientissimi
Creatoris consiliis revera congruere.
1 Litt. Encycl. Quod apostolici muneris, d. 28 Dec. 1878.
2 Litt. Encycl. Libertas, d. 20 Iunii 1888.