AAS 23 (1931), p. 214

unde ad mutuam « ordinum » cooperationem deveniatur. Bellum
etiam dominiis privatis indictum, magis magisque sedatum, restringitur
ita, ut tandem aliquando non ipsa possessio impetatur
earum rerum, quae producendis bonis inserviant, sed imperium
quoddam sociale, quod contra omne ius dominium arripuit et
usurpavit. Re enim vera tale imperium non ipsis dominis, sed
publicae potestati est proprium. Quod si fiat, eo perveniri
potest, ut, sensim sine sensu haec mitioris socialismi placita
a votis et postulatis eorum qui, christianis principiis innixi,
humanam societatem reformare student, iam non dissideant.
Etenim certa quaedam*bonorum genera rei publicae reservanda
merito contenditur, cum tam magnum secum ferant potentatum,
quantus privatis hominibus, salva re publica, permitti non possit.
Huiusmodi iusta postulata et desideria iam nil habent, quod
a christiana veritate abhorreat, multoque minus socialismo sunt
propria. Quapropter, qui haec tantummodo persequuntur, non
habent cur socialismo se aggregent.
Neque tamen existimet quisquam eas sectas seu factiones
socialisticas, quae non sunt communisticae, ad unam omnes sive
re sive nomine eo usque resipuisse. Ut plurimum sive classium
pugnam sive dominii exstinctionem non abiiciunt, sed solummodo
aliqua ratione tempérant. Iamvero, si ita falsa principia mitigantur
et aliqua ratione oblitterantur, oritur, seu potius imme-
" rito a quibusdam movetur quaestio, num forte etiam christianae
veritatis principia aliqua ratione aut mitigari aut temperari
possint ita, ut socialismo eatur obviam et media quasi via cum
eo conveniatur. Sunt, qui inani spe iniciantur fore, ut hac
ratione socialistae ad nos pertrahantur. Vana tamen spes! Qui
enim apostoli esse volunt inter socialistas, christianam veritatem
plenam atque integram aperte et sincere profiteantur oportet,
neque ulla ratione erroribus conniveant. Id imprimis satagant,
si vere Evangelii praecones esse velint, ut socialistis ostendant
eorum postulata, quatenus iusta sint, ex principiis christianae
fidei multo validius defendi et ex viribus christianae caritatis
multo efficacius provehi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.