AAS 23 (1931), p. 216
ipsa libertate minime excepta, sint posthabenda atque etiam immolanda
exigentiis efficacissimae bonorum effectionis. Hanc vero
humanae dignitatis iacturam in « socializato » productionis processu
subeundam, facile repensum iri autumant abundantia bonorum
socialiter procreatorum, quae ad singulos profundantur,
ut pro suo beneplacito commodis et cultui vitae libere ea applicare
valeant. Societas ergo qualem socialismus fingit, altera
ex parte absque vi plane nimia nec esse nec concipi potest, ex
altera parte haud minus falsae libertati indulget, vera sociali
auctoritate ab ea exsulante, quippe quae non in temporalibus
ac materialibus commodis innitatur, sed a solo Deo, rerum omnium
Creatore atque ultimo fine descendat. 1
Quodsi socialismus, ut omnes errores, aliquid in se veritatis
admisit (quod quidem Summi Pontifices numquam sunt inficiati),
nititur tamen doctrina de humana societate, ipsi propria, a vero
christianismo absona. Socialismus religiosus, socialismus christianus
pugnantia dicunt: nemo potest simul catholicus probus
esse et veri nominis socialista.
Quae quidem omnia, a Nobis sollemni auctoritate innovata
et confirmata, pari modo applicanda sunt novo cuidam socialistico
procedendi modo, hactenus quidem minus noto, nunc vero
ad plures socialismi sectas propagato. In animos moresque instituendos
imprimis incumbit; praecipue quidem infantes ipsos
teneros amicitiae specie sibi allicit secumque trahit, sed totam
etiam hominum multitudinem complectitur, ut homines tandem
socialistici formentur, qui humanum convictum ad socialismi placita
conforment.
Cum in Nostris Encyclicis Litteris Divini illius Magistri,
quibus principiis insistat, quos fines persequatur paedagogiachristiana
docuerimus abunde, .quam eis répugnent quae facit2
et quaerit hic socialismus mores cultumque pervadens, tam
perspicuum est et evidens, ut declaratione non indigeat. Gravissima
vero quae secum fert pericula videntur ii aut ignorare
1 Cfr. Litt. Encycl. Diuturnum, d. 29 Iunii 1881.
2 Litt. Encycl. Divini illius Magistri, d. 31 Dec. 1929.