AAS 23 (1931), p. 243

genus eos in perpetuum litterarum thesauros amisisset, quos
antiqua tradiderant tempora.
Studiorum autem Universitas, gloriosum illud mediae aetatis
institutum, quod eo tempore « Studium » vel « Generale'Studium »
vocabatur, Ecclesiam habet iam inde ab initio liberalissimam matrem
atque patronam. Etenim, si non omnes ab Ecclesia Catholica
suum duxerunt exordium Universitates, nihilo setius
exploratum omnino est fere omnia antiquitatis Athenaea Romanos
Pontifices aut conditores, aut saltem habuisse fautores
atque duces.
Qua de re, id certo omnibus admirationem movet quantum
Apostolica haec Sedes ad sacrae profan aeque doctrinae profectum
contulerit, etiamsi unum saeculum consideretur. In quinquaginta
et duabus Universitatibus ante annum MCCCC per
litteras conditis, haud minus viginti novem per Romanos tantummodo
Pontifices, ac decem praeterea per Imperatoris vel Principum
documenta simulque per Apostolicas Constitutiones creatae
fuere. Celeberrima autem Athenaea, quae, ut alia praetereamus,
Bononiae, Parisiis, Oxoniae, Salmanticae, Tolosae, Romae, Patavii,
Cantabrigae, Pisis, Perusii, Florentiae, Papiae, Olisipone, Senis,
Gratianopoli, Pragae, Yindobonae, Coloniae, Heidelbergae, Lipsiae,
Monte Pessulano, Ferrariae, Lovanii, Basileae, Cracoviae,
Vilnae, Graecii, Vallisoleti, Mexici, Compiuti, Manilae, Sanctae
Fidei, Quiti, Limae, Guatimalae, Calari, Leopoli atque Varsaviae
constitutae sunt, ab hac Almae Urbis Ecclesia principium vel
certe incrementum ceperunt.
Haud raro quidem rei publicae moderatores Ecclesiae regimini
atque tutelae Universitates scholasque non paucas pedetentim
subduxerunt, attamen Ecclesia, quamquam sua expers libertate
omniumque rerum, quibus affluebat, copia, nihilominus, pro sibi
insita natura, eiusmodi sapientiae veluti coenacula docendique
instituta condere atque fovere nunquam destitit. Ob huiusmodi
nempe munus, quod Ecclesia divinitus obtinet, Catholicae Religionis
praecones omni prorsus ope contendunt ut prope ea, quae
In barbarte regionibus construunt sacella, scholae etiam ape-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.