AAS 23 (1931), p. 261

TITULUS VI

Normae transitoriae

Art. 53
Universa haec Constitutio valere incipiet a primo die anni
academici 1932-1933; articuli vero 4, 35, 36, 38, 39, 40 a primo
die anni academici 1931-1932.

Art. 54
Studia et examina, quae in Universitatibus vel Facultatibus ad
gradus academicos consequendos ante annum academicum 1932-
1933 secundum leges usque adhuc vigentes facta sint, valida
habentur. Reliqua vero studia et examina a primo die anni academici
1932-1933, etiam auditoribus qui curriculum iam antea inceperint,
facienda sunt ad normam huius Constitutionis et Sacrae
Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus Ordinationum.

Art. 55
Facultates Theologicae canonice erectae pro iis qui, curriculo
philosophico-theologico ad normam can. 1365 C. I. C. expleto*
aliquas disciplinas theologicas altius pleniusque excolere intendunt,
manere permittuntur, donec Sanctae Sedi aliud visum
fuerit; interim tamen Statuta sua, quantum salvo peculiari earum
fine fieri potest, ad hanc Constitutionem et Sacrae Congregationis
de Seminariis et Studiorum Universitatibus Ordinationes accom*
modare debent.
Art. 56
Omnes Universitates vel Facultates studiorum ecclesiasticorum
a Sancta Sede iam erectae et approbatae, comprehensis
his de quibus in art. 55, Statuta sua, ad hanc Constitutionem
et Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus
Ordinationes accommodata, ante diem trigesimum
mensis Iunii anni .1932 eidem Sacrae Congregationi exhibere
debent, simul cum relatione de vita academica et oeconomica
superioris triennii.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.