AAS 23 (1931), p. 278
Art. 41 •
§ 1.-Argumentum dissertationis approbandum est a Professore disciplinae
ad quam dissertatio pertinet, de consensu Rectoris vel Praesidis
Universitatis vel Facultatis.
§ 2. - Dissertatio examinanda et diiudicanda est a duobus saltem Professoribus
rerum, de quibus agitur, peritis. Prius autem quam a censoribus
dissertatio approbata sit, Prolyta seu Licentiatus ad eam palam defendendam
admitti nequit.
§ 3. - Dissertationis defensio sollemniter fiat, navitatis, praeter Auctoritates
ecclesiasticas, etiam aliis doctrina atque vitae condicione praestantibus.
§ 4. - Dissertationem oppugnare possunt, praeter censores, de quibus
in § 2, et nonnullos Professores ad id designatos, etiam alii qui adsunt.
§ 5. - Professores qui in dissertationis defensione, de qua in § 3, et
in experimento .ad normam art. 46 § 2 Constitutionis Apostolicae subeundo
suffragium ferant, sint saltem quinque.
Art. 42
Examen coram faciendum, de quo in art. 46 § 2 Constitutionis Apostolicae,
vel versabitur in definito numero thesium, quae artius sive
cum rebus in dissertatione tractatis sive cum disciplinis quibus candidatus
peculiariter operam dederit conectuntur; vel erit lectio palam habenda
de argumento delecto ex disciplinis quibus candidatus in primis studuerit.
Art. 43
Universitas vel Facultas exemplar singularum dissertationum approbatarum
ad Sacram Congregationem de Seminariis et Studiorum Universitatibus
et ad omnes Universitates vel Facultates studiorum ecclesiasticorum
canonice erectas et approbatas, saltem propriae nationis, mittere
debet.
TITULUS V
De rebus didacticis et oeconomicis
(Const. Apost., art. 47-52)
1. - Aedificium
(Const. Apost., art. 47)
Art. 44
Auditoria sint satis ampla, aeri pervia, decora, ad leges hygieuicas
et ad consuetudines scholarum in singulis regionibus vigentes accommodata.