AAS 23 (1931), p. 318
liana República pollent et gaudent, et cum omnibus oneribus et obligationibus
iisdem adnexis. Hanc vero Paracatuensem Praelaturam suffraganeam
constituimus metropolitanae ecclesiae Adamantinae, eiusque pro
tempore Praelatos metropolitico iuri Archiepiscopi Adamantini subiicimus.
Quum autem praesentis temporis adiuncta haud permittant quominus
in hac nova Praelatura canonicorum Capitulum instituatur, indulgemus,
ut interim loco canonicorum dioecesani Consultores ad tramitem
iuris instituantur. Quod vero attinet ad huius Praelaturae regimen et
administrationem, ad Vicarii Capitularis, seu Administratoris Apostolici,
sede vacante, electionem, ad Seminarii erectionem eiusque regimen et
administrationem, ad clericorum et fidelium iura et onera, rite servanda
iubemus quae sacri canones et decreta Concilii Plenarii Americae Latinae,
Romae anno millesimo octingentesimo octuagesimo nono celebrati, praescribunt.
Quod autem ad clerum in particulari spectat, statuimus ut, simul
ac Praelaturae erectio facta fuerit, eo ipso clerici censeantur adscripti
ecclesiae illi in cuius territorio legitime exstant. In dotem ac mensam
huius novae Praelaturae assignamus et attribuimus oblationes, subsidia
et bona quaecumque quae ad hoc in posterum conferentur, praeter ea quae
iam collecta sunt. Statuimus insuper ut ab hac etiam nova Praelatura,
eiusque sumptibus, duo delecti iuvenes, aut modo saltem unus, ad Collegium
Pium Latinum Americanam de Urbe non intermissa vice mittantur,
ut sub fere oculis Romani Pontificis in spem Ecclesiae instituantur. Mandamus
denique ut omnia documenta et acta, territoria respicientia ex
quibus nova haec Praelatura efformatur, quamprimum fieri poterit, a cancellariis
dioecesium M'ontisclarensis et de liberaba tradantur ipsius Praelaturae
Cancellariae, ut in eius archivo religiose adserventur.
Rebus itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda
deputamus praefatum venerabilem fratrem Benedictum Aloisi Masella,
Nostrum in Brasiliana Republica Nuncium, ei propterea tribuentes necessarias
et opportunas facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo
agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate vel officio constitutum,
atque omnes dirimendi controversias in exsecutionis actu orituras, onere
eidem imposito ad Sacram Congregationem Consistorialem infra sex menses
ab his Litteris datis authenticum exemplar mittendi peractae exsecutionis.
Volumus autem ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis, ac sigillo alicuius viri in
ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides, quae hisce Litteris tribueretur, si originaliter exhibitae vel ostensae
forent. Praesentes autem Litteras, et in eis contenta quaecumque, etiam