AAS 23 (1931), p. 325
mittendi peractae esxecutionis. Volumus autem ut harum Litterarum
transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis
ac sigillo cuiuslibet viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis,
eadem prorsus tribuatur fides quae hisce Litteris tribueretur si originalster
exhibitae vel ostensae forent.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo
quod quilibet, quorum interest vel sua interesse praesumant, auditi non
fuerint ac praemissis non consenserint, etiam si expressa specifica et individua
mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel
obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae vel quolibet alio,
licet substantiali et inexcogitato defectu, notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas perpetuo validas exsistere et fore, suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos
spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super his a quocumque
quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari, irritum
prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus. Non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis specialibus vel generalibus constitutionibus
apostolicis et quibusvis aliis, Romanorum Pontificum, praedecessorum
Nostrorum, dispositionibus, ceterisque contrariis quibuscumque.
Nemini autem.quae a Nobis praesentibus Litteris decreta sunt, infringere,
vel eis contraire liceat. Si quis vero, ausu temerario, hoc attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum
eius, se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo nono, die vigesima prima mensis Iunii, Pontificatus
Nostri anno octavo.
FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH, CAROLUS CARD. PEROSI,
Cancellarius S. B. E. S. C. ConsistorialisaSecretis.
Ioseph Wilpert, Decanus Göll. Proton. Apostolicorum.
Ioannes Zani-Caprelli, Protonotarius Apostolicus.
Loco ^ Plumbi
Beg. in Cane. Ap., vol. XLI, n. 4. - M. Riggi.