AAS 23 (1931), p. 36

Uerdingen (exceptis paroeciis: Friemersheim et Kaldenhausen), Vet t weiss
(seclusa paroecia Füssenich), Viersen, Wassenberg, Wegberg. Eidem insuper
Aquisgranensi dioecesi assignamus quas supra memoravimus paroecias
Berg, Bouderath, Disternich, Floisdorf, Nöthen, Sievernich, Vlatten atque
paroeciam Hinsbeck, quam propterea ex territorio dioecesis Monasteriensis
separamus.

Huius novae dioecesis sedem in urbe Aquisgranensi, a qua dioecesis
ipsa nomen mutuato, constituimus, quam proinde ad. civitatis episcopalis
fastigium extollimus cum omnibus iuribus et privilegiis, quibus ceterae
episcopales civitates iure communi fruuntur. Cathedram vero Episcopi
in ecclesia Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae, in eadem urbe
exstante, figimus, quam idcirco ad Ecclesiae Cathedralis gradum et dignitatem
evehimus; ipsi ergo eiusque pro tempore Episcopis ima omnia ac
privilegia concedimus, quibus aliae cathedrales Ecclesiae earumque Antistites
iure communi potiuntur, eisdemque onera imponimus, quibus aliae
Cathedrales Ecclesiae earumque Episcopi per orbem adstringuntur.

Hanc autem novam dioecesim suffraganeam constituimus metropolitanae
Ecclesiae Coloniensis, simulque Aquisgranenses pro tempore Episcopos
metropolitico iuri Archiepiscopi Coloniensis subiicimus. Capitulum
vero collegiale, in urbe Aquisgranensi exstans, ad Capituli Cathedralis
gradum et fastigium extollimus cum omnibus iuribus, insignibus et privilegiis,
oneribus et obligationibus quae Capitulis cathedralibus sunt propria;
idemque unica dignitate, videlicet Praeposito, ac sex canonicis titularibus,
quatuor canonicis honorariis et sex vicariis constituetur.
3) Dioecesis Limburgensis suo ambitu complecteto decanatus:
Oamberg, Eltville, Hadamar, Höchst, Bad Homburg, Königstein, Lim?
bürg, Meudt, Montabaur, Oberlahnstein, Bansbach, Rennerod, Büdesheim,
Bad Schwalbach, Wiesbaden; itemque paroeciam Limburg, iure exemptionis
gaudentem; necnon districtum Frankfurt a. Main, cum paroeciis:
Bockenheim, Eckenheim, Eschersheim, Fechenheim, exceptis tarnen locis:
Bergen-Enkheim et Bischofsheim. Hanc Limburgensem dioecesim a metropolitico
iure Archiepiscopi Friburgensis subtrahimus, ac, ut iam diximus,
metropolitanae Ecclesiae Coloniensis suffraganeum constituimus.
- 4) "Monasteriensis dioecesis pro suo territorio decanatus habebit:
Ahaus, Ahlen, Beckum, Bocholt, Borken, Bottrop, Buer, Burgsteinfurt,
Calcar, Cleve, Cloppenburg (secluso loco Wachtum cum propria ecclesia),
Coesfeld, Damme, Datteln, Dinslaken, Dorsten, Duisburg, Dülmen, Emmerich,
Freckenhorst, Friesoythe, Geldern (excepta paroecia Hinsbeck), Gladbeck.
Goch, Hamborn, Herten, Kevelaer, Ibbenbüren, Lüdinghausen,
Moers, Münster, Nottuln, Oldenburg, Recklinghausen, Rees, Rheine,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.