AAS 23 (1931), p. 38

cera ante se deferendi, necnon pallio, ad sacrorum canonum normas,
utendi, postquam tamen hoc ab Apostolica Sede in sacro Consistorio
postulatum et impetratum fuerit. Ecclesiam vero Vratislaviensem eiusque
Antistitem iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus
ceterae per orbem metropolitanae sedes earumque Antistites tenentur. Item
Capitulum cathedrale Vratislaviense ad Capituli metropolitam gradum
et dignitatem extollimus, eidemque tribuimus honores et praerogativas
metropolitam^ Capitulis de iure spectantes, suppresso loco, quem hucusque
sibi reservatum obtinebat Praepositus S. Hedwigis in urbe Berolinensi.
Unus autem ex capitularibus ad honorem inter clericos magistros in Facultate
Theologica, quae in ipsa archidioecesi Yratislaviensi exstat, eligetur.
2) Insuper Administrationem Apostolicam Berolinensem supprimimus,
et ex eius territorio novam eiusdem nominis dioecesim erigimus,
quam metropolitanae Ecclesiae Vratislaviensis suffraganeam declaramus,
eiusque pro tempore Episcopos metropolitico iuri Archiepiscopi Vratislaviensis
subiicimus. Huius dioecesis episcopalem sedem in urbe Berolinensi
constituimus, quam proinde ad civitatis episcopalis gradum evehimus.
Cathedram vero Episcopi in ecclesia S. Hedwigis ibidem exstante figimus,
quam proinde ad Ecclesiae cathedralis fastigium et dignitatem extollimus,
eidemque propterea eiusque pro tempore Episcopis omnia concedimus
iura et privilegia quibus ceterae cathedrales earumque Antistites pollent,
illosque simul oneribus et obligationibus adstringimus, quae cathedralibus
ecclesiis earumque Episcopis ad tramitem iuris pertinent. In eadem
S. Hedwigis ecclesia Capitulum cathedrale erigimus, quod constabit una
dignitate, idest Praeposito, quinque canonicis titularibus, unico canonico
ad honorem et quatuor vicariis. Hoc vero Capitulum tum iuribus, insignibus
ac privilegiis fruetur, tum obligationibus tenebitur, quae ex iure
statuuntur.

3) Varmiensis dioecesis efformabitur ex iis qui sequuntur decanatibus:
Allens i ein, Braunsberg, Christburg, Elbing, Guttstadt, Heilsberg,
Marienburg, Masuren I, Masuren II, Mehlsack, Rössel, Samland, Seeburg,
Sfcuhm, Tilsit, Wartenburg, Wormditt, nec non Pomesanien, cuius territorium
Varmiensi dioecesi assignamus, ac propterea ipso facto cessabit
ipsius territorii Administratio Apostolica;
Hanc autem dioecesim Varmiensem, hactenus Apostolicae Sedi immediate
subiectam, metropolitanae Ecclesiae Vratislaviensis in posterum suffraganeam
constituimus, eiusque pro tempore Episcopos metropolitico iuri
Vratislaviensis Aiehiepiscopi subiicimus.
Capitulum vero cathedrale Varmiensis dioecesis, in urbe Frauenburg
exsistens, in futurum constituetur duabus dignitatibus, Praeposito nempe

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.