AAS 23 (1931), p. 404
sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat, sive spectare poterit, in omnibus
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque
ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super bis, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die i menais
Iulii anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.
E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.
VII
SEPARATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE NINGPO IN SINIS, ERI-
GITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE CHUCHOW.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Ut ea praestemus quae prospero christifidelium
regimini prospiciant, Nos instanter admonet pastorale munus
quo in terris fungimur. Idcirco cum vicariatus apostolicus de Ningpo in
Sinis ab unico Apostolico Vicario qui in urbe « Ningpo » residet, haud facile
administrari queat, plurimuin expedire novimus ad magis magisque catholicam
religionem ibidem stabiliendam, ut quaedam eiusdem vicariatus pars
in distinctam Missionem erigatur. Quare, omnibus rei momentis attento
seduloque studio perpensis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae
Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Propagandae Fidei praepositi
sunt, haec quae infrascripta sunt decernenda existimavimus. Nimirum
apostolica Nostra auctoritate, praesentium Litterarum vi, a vicariatu
apostolico de Ningpo territorium quod decem subpraefecturas civiles
complectitur, de Chuchow, Sungyang, Lungchuan, Tsingtien, Yünhwo,
Kingning, Suanping, Suichong, Kingyuan, Tsinyun separamus sive distrahimus,
atque in eodem territorio independentem erigimus praefecturam
apostolicam, quam de Chuchow appellari volumus. Eandem vero novam
praefecturam apostolicam de Chuchow Missionariis e Seminario pro missionibus
Sinensibus in Scarboro Bluffs (Ontario, Canada) ad Nostrum
Sanctaeque Sedis beneplacitum committimus, cum Missionarii iidem
iam huc usque fructuose sollertesque in catholicam religionem propagandam
in districtu de Chuchow operam suam insumpserint.
Haec praecipimus ac statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos
atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent, sive