AAS 23 (1931), p. 431

DISTRACTO TERRITORIO E VICARIATU NORVEGIAE DISTRICTUS ECCLESIA-

STICUS NORVEGIAE SEPTENTRIONALIS CONDITUR.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Paterna caritas, qua omnes christifideles
complectimur, Nos admonet ut vigilanter in eorumdem bonum procurandum
incumbamus, utque ea quae ad hunc finem obtinendum necessaria
videantur tempestive statuamus. Quapropter cum hodiernus vicariatus
apostolicus Norvegiae adeo late pateat, ut eiusdem territorium ab unico
Vicario Apostolico religiose administrari nequeat, Nos, auditis quoque
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus qui rebus Sacrae Congregationis
de Propaganda Fide praepositi sunt, omnibusque rei momentis sedulo
studio perpensis, haec quae sequuntur decernere statuimus.
Nimirum motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione
Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
Litterarum tenore, territorium trium provinciarum civilium Norvegiae
septentrionalis, quae Finmark, Tromsö, Nordland nuncupantur
{inclusis quoque insulis Spitzbergensibus) a vicariatu apostolico de Norvegia
seiungimus ac dismembramus, illudque, sic per Nos separatum, in
novum Districtumc eclesiasticum sui iuris erigimus, cui nomen facimus
Norvegiae septentrionalis. Decernimus autem ut sedes seu residentia Moderatoris
huius novi Districtus ecclesiastici Norvegiae septentrionalis in
urbe Tromsö nuncupata siet.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII
mensis Aprilis anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.