AAS 23 (1931), p. 463
omnes partes in quas dividitur. Si quandoque actori aut testi difficile sit
memoria totam interrogationem retinere, ei per partes illa proponatur, quo
facilior et plenior responsio evadat.
23. - Fas erit iudici, audito sacrae ordinationis defensore, actuario assignare
adiutorem, qui eum adiuvet in scriptione actorum et in transumptis
conficiendis. Is, sicuti ceteri ministri tribunalis, ex momento quo assumitur,
iusiurandum praestet de munere fideliter obeundo et de secreta
servando.
CAPUT VI
De initio processus et de citationibus faciendis
24. - § 1. Si omnia expleri non possint unica sessione, processus in
sessiones dividatur; videlicet, quoties tribunal a iudice legitime convocatur
ad processus acta explenda, sessio habeatur.
§ 2. De decreto iudicis, quo sessio clauditur et alia quae tunc indicitur,
vel erit opportuno tempore indicenda, mentio in actis facienda est, nisi
instructio causae sit absoluta.
25. - § 1. In prima sessione tribunal coadunatur et etiam completur, si
aliqui desint administri. Siquidem in ea iudex communicat: a) litteras
Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum, quibus processus
instructio Ordinario committitur; b) litteras Ordinarii, nisi ipse per se
praesit, quibus iudicis officium subdelegai; c) deputationem defensoris
sacrae ordinationis et actuarii iam ab Ordinario peractam, vel ab ipso iudice,
vi specialis delegationis, iam factam jjvel in hac sessione faciendam; d) electionem
officialium substitutorum; e) supplicem libellum actoris pro inquisitione
ineunda; /) denique praestandum esse iusiurandum (cf. in Appendice,
nn. VII-VIII).
§ 2. Ista propria sunt primae sessionis, in qua tamen et alia expleri
possunt acta vel ipsa instructio absolvi, si ita res patiatur; quod non
áolet contingere: quare in reliquis habetur conventus personarum tribunal
constituentium ad certa processus acta conficienda. Conventus autem
habeatur die et loco determinatis in superiore proxima sessione, nisi iudex
maluerit statuere ut sessio peragatur die et loco dein determinandis et indicendis.
26. - Aliquot diebus antequam tribunal congregetur, iudex citat eum,
qui examini est subiiciendus, itemque defensorem sacrae ordinationis et
actuarium, nisi hi iam in superiore sessione invitationem exceperint.
27. - Citatio parti et testi fiat per litteras quae contineant: a) praeceptum
iudicis ad comparendum; b) nomen, cognomen et domicilium illius,