AAS 23 (1931), p. 473

causa,, ipso iudice subdelegato rum excluso, audito sacrae ordmatioms
defensore, removere. Si quando bis remediis fuerit locus, vel aliud secutum
sit inconveniens, eum acta transmittuntur, de re Apostolica Sedes certior
reddatur.
73.- § 1. Acta iudicialia, sive acta causae, sive acta processus (cf. can. 1642)
transmittantur ad H. S. C. in authentico exemplari, cum indice omnium
actorum et documentorum, ad normam can. 1644.
§ 2. Quod si valde grave sit, sive ob necessarias expensas, sive alia dd
causa, exemplar authenticum ad H. S. C. transmittere, Curiae fas erit exhibere
ipsa acta originalia, dummodo fuerint exarata latino, vel gallico, vel
italo sermone, atque iis cautionibus adhibitis, quae pro locorum conditionibus
suppetunt ad tutam documentorum transmissionem.
74.— §1. Probe sciant et animadvertant Rmi locorum Ordinarii huiusmodi
causas « ex officio » pertractari tum penes dioecesanam Curiam, cum
apud H. 8. C, quae procedit iuxta proprium stylum praehabitis solummodo
Rmorum Consultorum votis.
§ 2. Iidem locorum Ordinarii praeterea moneant actorem aliquam summam,
ad minus quingentarum libellarum, deponendam esse in arca ipsius
8. C. pro expensis solvendis, antequam eidem transmittantur acta processus.

Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis de disciplina
Sacramentorum, die 9 Iunii 1931.
£8 M. CARD . LEGA, Ep. Tusculan., Praefectus.

L. © S .
D. Jorio, Secretarius.

Il

APPENDIX SEU FORMULAE1

PRAECIPUORUM ACTORUM UTILITER ATQUE OPPORTUNE HIS IN CAUSIS

ADHIBENDAE.
I

MONITUM

Illud alte insidere debet in animo iudicis et testium ac praesertim partis
declarationem nullitatis sacrae ordinationis vel onerum eidem inhaerentium
postulantis, videlicet, si res aliter se habeat ac ab actore asseritur,

1Documenta in hae Appendice relata casum moderantur s. ordinis presbyteratus; sed,
congrua congruis referendo, eadem valere dicendum est etiam pro ceteris sacris ordinibus.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.