AAS 23 (1931), p. 56

SACRA CONGREGATIO CAEREMONIALIS

DECEETUM

DE SACRIS RITIBUS AB EMIS DD. PP. CARDINALIBUS ROMAE PERAGENDIS

Die 17 Novembris, plenaria habita in Aedibus Apostolicis Vaticanis
sessione Congregationis Caerimonialis, Emi Patres quaestiones nonnullas
ac proposita dubia sibi dirimenda susceperunt, quomodo scilicet essent
interpretanda itemque exsequenda decreta duo ab eadem Sacra. Congregatione
die 30 Maii 1902 lata de sacris ritibus ab Emis purpuratis Patribus
Romae peragendis sive sollemniore pompa, sive privatim: quorum
alterum, ad omnes Emos Patres Cardinales inscriptum, verbis incipit
Dignitatis eminentia; alterum Solemne semper Ecclesiae fuit datum Rectoribus
ecclesiarum Urbis.
Quae autem hisce continentur decretis, eadem Patres Emi Sacrae
Congregationis Caerimonialis in sessione, quam supra diximus, cum die
17 superioris mensis prorsus confirmassent, tum sancte in posterum observanda
statuerunt.
In audientia autem die 2 Decembris 1930 a Ssmo Domino Nostro
Pio XI Pontifice Maximo concessa eiusdem Congregationis Secretario,
cum hic ad Beatissimum Patrem de omnibus iure actis diligenter retulisset,
Sanctitas Sua rata habuit quaecumque ab Emis Patribus statuta
fuerant, mandavitque ut decretum Solemne semper Ecclesiae fuit eum
Emo Cardinali Suo in Urbe Vicario communicatum, ab eodem vicissim
ad eorum omnium, quorum interesse posset, notitiam et normam transmitteretur.

Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis Caerimonialis, die
2 Decembris 1930.

£B I. Card. GRANITO PIGNATELLI DI BELMONTF,
Ep. Ostiensis et Albanensis, Praefectus.
II. SB S.
B. Nardone, Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.