AAS 23 (1931), p. 62

ACTA OFFICIORUM

SECRETARIA STATUS

i

NOTIFICATIO

DE MUNERIS DELEGATI APOSTOLICI CONSTANTINOPOLITANI AMBITU

Ad solvenda quaedam passim suborta dubia, declaratur, Delegati
Apostolici Constantinopolitani munus — prouti explicite edicitur in Litteris
Apostolicis quibus conlatum est — rite expleri et exerceri in ecclesiis
cuiuscumque ritus in tota ditione Turciea.

II

EPISTOLA

AD R. P. D. HORATIUM MAZZELLA, ARCHIEPISCOPUM TARENTINUM, CETEROS-

QUE ANTISTITES REGIONIS APPULAE, IN ANNUUM COETUM CONVENTOS.

Illme ac Revme Domine. — Communes litteras, quas tu, unaque tecum
ceteri Appulae Regionis Praesules Melphicti in annuum conventum congregati,
haud ita multo ante dedistis, magno sane cum animi solacio perlegit
Augustus Pontifex. Ex iis enim libenter comperit, quod ceteroquin
iam exploratum habebat, totos vos esse in spiritualibus vestrorum gregum
utilitatibus curandis, ea praesertim in usum sollerter deducendo, ad quae
Beatissimus Pater, per recentes Litteras Encyclicas, Episcopos omnesque
christifideles adhortatus est. Cum igitur valde vobis de pastorali diligentia
vestra gratulatur Beatissimus Pater, tum opportunam vobis opem a Deo
instanter implorat, ut quae conlatis consiliis in hisce coetibus vestris
decrevistis, ea, clero populoque vobis operam navante, effectum feliciter
consequantur. — Atque interea divinorum munerum auspicem paternaeque
voluntatis Suae testem, tibi, ceteris Appuliae Archiepiscopis et Episcopis,
nec non cuncto gregi unicuique vestrum concredito, apostolicam benedictionem
amantissime in Domino impertitur. — Haec tecum, ac per te cum
ceteris Appuliae Praesulibus, communicans, ea, qua par est observantia,
me libenter profiteor.

Ex Secretaria Status, 2 Septembris 1930.

Amplitudini Tuae addictissimum

E. CARD. PACELLI.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.