AAS 23 (1931), p. 69

Iis qui praesunt

Cum autem omnibus debitores simus, ideo imprimis iis qui
praesunt dicimus ut in iustitia et caritate praesint, in aedificationem
et non in destructionem, semper memores non esse po-1
testatem nisi a Deo2 et Deo se rationem in iudicio durissimo
reddituros.3

Iis qui subsunt

Iis autem qui subsunt dicimus ut non tamquam hominibus
sed tamquam Deo oboedientes sint. scientes quod qui resistit
potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi sibi
damnationem acquirunt.4

Divitibus

Similiter divitibus et pauperibus dicimus. Divitibus quidem
ut se tamquam ministros divinae Providentiae et bonorum eius
depositarios et dispensatores existiment, quibus pauperes ipse
Christus Iesus commendavit et a quibus divinus Iudex plus repetet
quia plura habuerunt, divini verbi nunquam obliti: vae vobis5
divitibus!6

Pauperibus

Pauperes autem enixe in Domino hortamur ut ad paupertatem
Iesu Christi Domini et Salvatoris respiciant, atque exemplorum
ac promissionum Eius memores spiritualium divitiarum
faciliorem ipsis acquisitionem ne negligant; et etiam ad meliorem
statum, prout eos licet, enitentes, bono-et recto corde commendent
se Deo et non extendant ad iniquitatem manum suam. 7

1 II Cor., X, 8.
2 Rom., XIII, 1.
3 Sap., VI, 6.
4 Rom., XIII, 2.
5 Luc, XII, 48.
6 Luc, VI, 24.
7 Ps. CXXIV, 3.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.