AAS 23 (1931), p. 71

EPISTOLA APOSTOLICA

AD EXCMUM P. D. ELIAM DALLA COSTA, PATAVII EPISCOPUM, SEPTIMO
EXEUNTE SAECULO AB ANTONII PATAVINI OBITU DECRETISQUE
EIDEM SANCTORUM CAELITUM HONORIBUS.

PIUS PP. XI

VENERABILIS FRATER

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Antoniana sollemnia, quae feliciter hoc anno agentur, septingentésimo
scilicet ex quo Patavinus Thaumaturgus piissime
obiit, quaeque per proximum producentur annum ad illius diei
memoriam recolendam, quo die, septimo item ante saeculo, sanctorum
caelitum numero ipsemet adscriptus est, ita profecto
habitum iri confidimus, ut non parum eadem ad pietatem fovendam
conferant et ad animarum salutem procurandam, novimus
enim duo istic, in sede honoris tui, constituta esse Consilia ut
sacrae huiusmodi profanaeque celebritates actuose apparentur
diligenterque provehantur; quibus quidem Consiliis non modo
quotquot ex insigni Assisiatis subole hunc sanctitatis florem venerantur
sui Ordinis ornamentumet decus, sed civitatis etiam moderatores
primoresque, nobilissima quadam animorum contentione,
suam sunt operam ultro libenterque navaturi. Ac novimus itidem
te, venerabilis frater, ad singulos catholici orbis Episcopos dedisse
litteras, ut eosdem omnes ad hanc faustitatem participandam
et in sua cuiusque dioecesi promovendam fraterno animo
invitares.
At si opportunum est ubique rem agi, multo quidem opportunius
ut, quemadmodum Patavii, ita in Lusitana Republica, ac
praesertim Ulissipone, unde noster ortum duxit, peculiaria edantur
pietatis testimonia effusioresque laetitiae. Quam ob rem
libentissime accepimus dilectum filium Nostrum, Patriarcham

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.