AAS 23 (1931), p. 83

apparuit gloriosa Imago Beati Ioannis Bosco Sacerdotis, quam omnes
praesentes genuflexi, religiose venerati sunt. Interim pulsantibus organis
chorus hymnum Ambrosianum decantavit, dein ab Episcopo celebrante
invocato nomine et auxilio Beati Ioannis cum apposita oratione atque
thurificata eius Imagine ac Reliquia, festivus ritus Beatificationis conclusus
fuit. Ad augendam vero et amplificandam huiusmodi solemnitatem cum
sacra liturgia, incruentum Missae sacrificium ritu pontificali, iuxta morem,
a Revmo Capitulo Vaticano ordinatum et ab Episcopo litatum est.
Vespertinis autem horis ipse Summus Pontifex descendit in Basilicam,
nobili auhcorum familia circumdatus, sacro S. R. E. Cardinalium Collegio
Gomitante et assistente, una cum Revmo Capitulo et clero ipsius Basilicae,
tibi novum Beatum Ioannem Bosco prima vice veneratus est: atque
piissime interfuit sacrae functioni eucharisticae cum solemni expositione
et benedictione Ssmi Sacramenti. Solemnibus Beatificationis ita feliciter
expletis, idem Romanus Pontifex Pius XI, D. JS. Iesu Christi Vicarius,
sedens super sella gestatoria, sicut in adventu ita in recessu, transiens
per mediam navem Basilicae, maiestate ac paternitate Sua, benedictionem
impertiebat devoto clero et fideli populo, sancta laetitia gestienti,
acclamanti et plaudenti, una cum florentissimis institutis amatissimi Patris
legiferi Beati Ioannis Bosco. Mirabile spectaculum Ecclesiae militanti et
triumphanti gratum et iucundum! Ab illa faustissima die primariae solemnitatis
et per subsequentes festivitates etiam triduanas intra annum a
Beatificatione aliquibus dioecesibus et Institutis, nominatim Piae Societatis
Salesianae et Familiae religiosae Filiarum Mariae Auxiliatricis ab
Apostolica Sede concessas, fama sanctitatis Beati Ioannis Bosco magis
clara et diffusa increvit simulque fidelium devotio et fiducia in eius patrocinium.
Unde illius ope implorata, quaedam prodigia divinitus patrata
feruntur super quibus Inquisitiones Apostolicae conficiendae sunt, impetrata!
prius et obtenta causae reassumptione, ad normam iuris. Eapropter
instante Revmo D. Francisco Tomasetti, Societatis S. Francisci Salesii et
Causae Postulatore, attentisque Litteris Postulatoriis Emorum S. R. E.
Cardinahum, Revmorum Archiepiscoporum et Episcoporum necnon Vicarii
capitularis Taurinensis, Rectoris maioris Societatis Salesianae atque
Praesidis generalis Cooperatorum eiusdem Societatis, Emus et Revmus
D. Alexander Verde ipsius Causae Relator, in Ordinario Sacrorum Rituum
Congregationis coetu, subsignata die ad Vaticanas aedes coadunato, sequens
dubium discutiendum proposuit: An sit signanda Commissio reassumptionis
Causae in casu et ad effectum de quo agitur. Et Emi ac Revmi
Patres sacris tuendis ritibus praepositi, post relationem eiusdem Emi
Ponentis, audito R. P. D. Carolo Salotti, Fidei Promotore generali, omni-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.