AAS 24 (1932), p. 178

periculum gravius usque civili consortioni impendeat. Quae cum
ita sint, eadem Christi caritate excitati, vos omnes iterum, venerabiles
fratres, fidelesque vobis concreditos, universos demum
homines compellamus, singulos adhortantes ut, viribus amice
consociatis, calamitatibus quibus civilis societas nunc premitur
atque vel gravioribus in posterum ingruentibus, quacumque possunt
ope, obsistere contendant.

Diuturnam acerbamque aerumnarum seriem, infelicem peccati
hereditatem, perpendenti, quibus hominis lapsi in hac mortali
peregrinatione veluti stationes connotantur, vix, post diluvium,
tot tantisque et animi et corporis angustiis humanum genus tam
alte tamque communiter tentatum occurrit, quantis in praesentia
exagitatum conquerimur; cum vel teterrimae calamitates cladesque,
quarum vestigia in nationum annalibus vitaque perstant
sempiterna, modo hanc modo illam gentem funestaverint. Hac
vero tempestate, hominum genus universum cum pecuniae caritate
tum rei oeconomicae angustiis adeo comprimitur, ut, quo magis
se expedire nititur eo inextricabilius se irretitum experiatur; ex
quo fit, ut iam nulla sit natio, nulla Civitas, societas aut familia
nulla, quae vel ipsa calamitatibus levius gravius non obruatur, vel
aliena ruina in praeceps raptari non videatur. Quin immo ii ipsi,
pauci profecto, qui cum ingentissimis divitiis praediti sint, mundi
gubernacula regere videntur; ii, porro perpauci, qui immodico
quaestui servientes, tantorum maiorum, magnam partem, causa
et fuerunt et sunt; ii ipsi — inquimus — haud raro iisdem hisce
malis inhoneste obruuntur primi, plurimorum bona fortrmasque
in suam perniciem rapientes; adeo ut, tremendum in modum, de
orbe terrarum universo comprobatum videamus, quod de singulis
flagitiosis hominibus Spiritus Sanctus ea sententia edixerat: « Per
quae peccat quis, per haec et torquetur » . 1
Cui dolendae rerum condicioni intimo ex animo ingemiscentes,
quadam veluti necessitate compellimur eosdem Sanctissimi Cordis
Iesu amoris sensus, pro Nostra tenuitate, efferendi, illud et Nos

i Sap., XI, 17.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.