AAS 24 (1932), p. 180

odium succédât necesse est omnibus exitiale; in re autem publica
gerenda leges sacrae, cuiuslibet civilis vitae cultusque norma,
coneuleentur; firma iuris fideique fundamenta evertantur, quibus
res publica innititur; tradita denique a maioribus instituta corrumpantur
atque omitterentur, quae in Deo colendo eiusque lege
firmiter servanda vigentem usque civitatum florem columenque
tutissimum reponebant.
At vero — quod maiorum omnium periculosissimum dixeris —
cuiusvis ordinis eversores, sive « communistae » sive alio nomine
appellantur, in tanta morum perturbatione gravissimas rei oeconomicae
angustias exaggerantes, eo vires summa audacia intendunt,
ut, quolibet freno a cervicibus excusso legisque cum humanae
tum divinae vinculis praecisis, in religionem omnem ipsumque
in Deum bellum atrocissimum commoveant; illud sibi proponentes
ut ex hominum mente, vel inde a tenellula aetate, notitiam
sensumque religionis radicitus exstirpent; cum probe sciant, divina
lege doctrinaque ex hominum mente deleta, nihil iam sibi arrogare
non posse. Atque ita, quod numquam usquam legimus accidisse,
oculis cernimus impios homines, nefando furore agitatos, vexilla
contra Deum religionemque omnem ubique gentium terrarumque
impudenter extulisse.
Quod si numquam, cursu temporum, improbi viri defuere, neque
qui Deum esse negarent, ii tamen et numero perpauci, singuli ac
singulares, impiam suam mentem apertius prodere vel metuebant
vel inopportunum putabant. Quod divino spiritu afflatus innuisse
Psaltes videtur iis verbis: « Dixit insipiens in corde suo: Non est
Deus »; quasi videlicet huiusmodi impium induxerit, veluti in1
multitudine solitarium, negantem quidem Factorem suum Deum
esse, hoc tamen scelus intimo in animo comprimentem. Verum,
hac nostra aetate, perniciosissimus hic error, late iam in vulgus
propagatum, in ipsas populares scholas insinuatur palamque se
in theatris manifestat: quo autem latius usque possit effluere,
eiusdem fautores vel a recentissime inventis, cinematographicis,
quas dicunt, scenis, grammophonicis ac radiophonicis concentibus

i Ps. XIII, 1, et LII, 1.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.