AAS 24 (1932), p. 182

voluntatem, novum orbi rerum ordinem eundemque potiorem
adducere valerent.
Iamvero, quod sane dolendum est, homines paene infiniti, rati
se pro victu cultuque dimicare, notione veri funditus eversa, huiusmodi
commentis adhaerentes, in Deum religionemque conviens
invehuntur; neque in unam catholicam religionem, verum in eas
omnes, quae Deum adspectabilis huius mundi auctorem agnoscunt
rerumque omnium moderatorem supremum. Sectae autem clandestinae,
suapte natura, semper Dei Ecclesiaeque hostibus — quicumque
demum ii sint — adiumento esse paratissimae, vesano
huic odio, unde nullius ordinis civilis aut quies aut felicitas, at
certa civitatum ruina proficiscitur, novos usque igniculos addere
conantur.
Itaque nova haec impietatis forma, praepotentium hominis
libidinum habenas dum laxat, impudentissime conclamat pacem
aut felicitatem fore nullam in terra, dum religionis ultimum
vestigium radicitus non fuerit exturbatum, ultimusque religionis
assecla obtruncatus. Quasi vero mirabilem illum concentum, quo
creata omnia « enarrant gloriam Dei »,1 aeterno silentio premi
posse opinarentur.

Optime novimus, venerabiles fratres, hos omnes conatus in
irritum esse cessuros, cum procul dubio futurum sit ut stato a se
tempore « exsurgat Deus et dissipentur inimici eius »;2 novimus
portas inferi nunquam praevalituras;3 novimus divinum Redemptorem,
ut de eo praenuntiatum est, « terram virga oris sui »
percussurum et « spiritu labiorum suorum » impium interfecturum;
atque horrendam sane miseris illis hominibus horam futu-4
ram, qua incident « in manus Dei viventis » . 5
Hanc autem Nostram supremae Dei Ecclesiaeque victoriae
inconcussam spem quotidie confirmat (quae infinita est Dei Boni-

1 Ps. XVIII, 2.
2 Ps. LXVII, 2.

3 Cfr. MATTH., XVI, 18.
4 Cfr. Is., XI, 4.
5 Hebr., X, 31.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.