AAS 24 (1932), p. 194

angorumque cumulo afflictae atque ingemiscenti: «Magna est fides
tua! Fiat tibi sicut vis ».1
Hac freti fiducia, quam Crucis firmat commemoratio, humanae
redemptionis et signi et instrumenti pretiosissimi, cuius hodierna
die gloriosam Inventionem recolimus, vobis, venerabiles fratres,
clero populoque vobis commisso, orbi denique catholico universo,
apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, die in mensis Maii,
in festo Inventionis S. Crucis, anno MDCCCCXXXII, Pontificatus
Nostri undecimo.
PIUS PP. XI

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS

DE PAROECIARUM OMNIUM SANCTORUM, SS. MARCELLINI ET PETRI ET S. MA-

RIAE A BONO CONSILIO DISMEMBRATIONE AC DE NOVAE S. MARIAE AUXI-

LIATRICIS PAROECIAE ERECTIONE.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Inter pastoralis Nostrae sollicitudinis curas, quibus assidue premimur,
haec prae ceteris cordi Nostro insidet ut provideamus, ne christifideles in
alma hac Urbe degentes ulla in spiritualibus detrimenta patiantur. Cum
itaque in regione circa viam Tusculanam plura incolarum millia suum
habeant in praesens domicilium constitutum a paroeciali sua ecclesia procul
distans, ac eorum regimini et curae haud facile sit ab uno aut altero vel
vigilantissimo Pastore provideri, novam in illa paroecialem ecclesiam erigere
paene necessarium visum est. Quam quidem Pia S. Francisci Salesii
Societas, tam de Ecclesia et christiano populo optime merita, in Beatae
Mariae Virginis Auxiliatricis honorem e solo exstruendam suscepit. Nos
vero ad maius ipsorum fidelium spirituale bonum praecipue intendentes,
collatis cum dilecto filio Nostro Francisco titulo S. Mariae Novae S. R. E.
Presbytero Cardinale Marchetti Selvaggiani, Nostro in Urbe Vicario in
spiritualibus Generali, consiliis, ac omnibus mature perpensis, a paroecia-

i MATTH., XV, 28.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.