AAS 24 (1932), p. 229
integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, seu spectare
poterunt, plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
atque irritum ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a
quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III
mensis Novembris anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.
E . CARD. PACELLI, a Secretis Status.
VIII
EUPHRASIANUM TEMPLUM B. M. V. SIDERIBUS RECEPTAE, CATHEDRALE DIOE-
CESIS PARENTINAE, BASILICAE MINORIS HONORIBUS DECORATUR.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Gratum Nobis vehementer est quod,
vestigiis Decessores Nostri secuti, data occasione votis concedimus Episcoporum
qui Nos rogant ut decori provideamus templorum, quae inter eorum
dioecesium fines ob historicas memorias atque artis ornamenta valde conspicua
sint. Libenter equidem hac de causa litteras accepimus venerabilis
fratris Parentinorum Episcopi, qui enixas Nobis preces adhibuit ut cathedrale
templum Euphrasianum Deiparae Virginis in caelum assumptae in
honorem Deo dicatum, titulo ac dignitate Basilicae minoris honestemus.
Notum est enim apud omnes et pervulgatum, sacrum aedificium ipsum,
saeculo sexto ab Incarnatione Domini stylo basilicali exstructum, architecturae
arte, tesseris musivis atque picturae operibus magnificentissime
enitere, et ab Euphrasio Episcopo Parentino fundatore suum vulgo nomen
habere. Comperimus vero ab ipso hodierno antistite Parentino christifideles
frequentes adstare sacris functionibus, quae peraguntur pie devoteque in
templo eodem, cura praesertim canonicorum Capituli quod in Cathedrali
constitutum est. Nil mirum itaque si christifideles quoque e civitate ac
dioecesi Parentum una cum clero valde exoptent ut memoratum sacrum
patriae civitatis aedificium ad Basilicae minoris honorem evehamus. Quae
cum ita sint, ad maiorem Dei gloriam, ad pietatis christianae incrementum
atque ad dioecesis Parentinae decus augendum, conlatis consiliis cum venerabilibus
fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus Congregationi
praepositis Sacrorum Rituum, apostolica Nostra auctoritate,
praesentium Litterarum vi perpetuumque in modum, Euphrasianum templum
cathedrale Beatae Mariae Virginis in caelum assumptae, in civitate